Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.
492 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 15-12- ÓS 1543-BAN. nioclo pacinntur; deinde si js Majestatis vestre personalis presencia, vel alius aliquis, quem Thurcis constaret iam ab antiquo Majestatis Vestre fidelem subditum fuisse, inter Nos judicia exerceret atque administraret, nobis non juris exequucionem, sed momentaneúm et liinc perpetuum adferret periculum. Quamobrem, saluo Majestatis vestre prudentissimo iudicio et consilio, fratribus meis videretur, sicut et postulant, vt lioc onus administrandi nostri juris, jn eum ipsum Reverendissiiüum dominum Tliesaurarium Majestas vestra inponere dignaretur, in quem videlicet Majestas vestra administracionem suorum negociorum remittere dignata est. Vlterius, domine clementissime, 11011 pauca sunt bona, que per liec disturbiorum tempóra, partim per Majestatem vestram, partim vero per Serenissimum felicis memorie dominum Joannem Regem nostrum, atque post eius Majestatis decessum per Majestatem reginalein diuersis collata fuere, que tamen iuxta Majestatis vestre decretum ijs, quorum prefuere, non remittuntur, inter quos dominus Seredj et Bebek primi sunt; sunt praeterea, qui eciam literis preceptorijs Majestatis vestre requisiti, bona huiusmodi remittere recusarunt; exinde quoque fratres mei Majestati vestre supplicant, dignetur personali presencie sue seriosius mandare, vti bona huiusmodi, iuxta Majestatis vestre decretum, a potenciarijs jstis extorquantur, atque hijs, quorum est, defacto remittantur restituanturque, vt sic ad Majestatis vestre fidelitatem alacriores redditi, Majestati vestre et regno ardencius inseruire valeant. Preter hec, domine clementissime, sub nomine Majestatis vestre detinetur in vinculis quidam fráter noster Franciscus Dobo, pro quo vniuersitas fratrum ineorum Majestati vestre, veluti domino ipsorum clementissimo humillime supplicant, vt si quo modo js contra dignitatem Majestatis vestre deliquisseti Vestra Majestas dignaretur illi ex sua benignitate gráciám facere, sin autem alius quispiam aduersus eum quicquam habet negocij, requireret eum ordine juris. Dobo namque in Majestatis vestre regno hoc tale habet pignus bonorum, vt fugitiuus esse nequeat; paratus autem erit, ad cuiuslibet requisicionem, juri astare. Impresenciarum vero e contra domus sue, intelligimus per dominum Georgium Homonnay et Michaelem