Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.

42 A NYITRAI RKSZLEGES GYULES. considerare potest, an privatis commodis quisquam illic stu­duit. Audio plerosqne hoc calumniari, quod nihil in eo con­ventu Maiestati V estre oblatum esset; qui si servitorum Maiesta­tis Vestre, si Nazadistarum denique solucionem inde fieri de­bere animadverterent, forsitan aliud dicerent, quum ea ipsa solucio majorem dice tocius partém absumat. Dominus Strigo­niensis quamobrem se ordinacioni opponat ? nescio ; hoc scio, quod si licebit comitatibus sese subtrahere ab ijs ordinacioni­bus, que publice fiunt, presentibus nuncijs ipsorum, hanc oc­casionem multi comitatus, non solum nunc, sed et imposterum arripient, vt se contribucionibus exonerent. Forsitan egre túlit dominus Strigoniensis, quod decimarum mencio facta est in articulis; ego proliibere non potui, quominus illum ar­tiuulum nobilitas insereret, attamen graviora illo articulo de decimis nobiles exposcebant, et profecto non me auetore; jaeta­bant enim numerosas deeimas annone, mensis principum ad­emptas, et applicatas ecclesie illi, dominum Strigoniensem col­iigere, eum vero numerum gencium, quem divi reges, Maiesta­tis Yestre predecessores, prescripsissent, nullo modo servari; jtaque instandum clamant, vt Maiestas Yestra ad se deeimas illas reciperet, et pro defensione regni numerum debitum in ea regione teneret, vnde decime darentur. Mitigavi ergo cla­mancium ferocitatem et impetum, ne ea a Vestra Maiestate peterent. In ista clica, atque alijs cönclusis, nondum eo quisquam processit, vt Maiestas Vestra, pro suo arbitrio, aut mutare ali­quid, aut totum cassare non posset. Omnia sunt salva, et in arbitrio Maiestatis Vestre posita. Dignetur id potissimum fieri jubere, quod magis conducere videbitur. Nihil est populo ma­gis optabilius, quam exactionem remitti, nihil eciam facilius observari poterit, quam esse liberos a contribucione. Si Maie­stas Vestra aliam viam defensionis huius terre novit, aut si modum alendarum gencium meliorem Reverendissimus domi­nus Strigoniensis ostendet, ejus sentenciam admittat Maiestas Vestra, et constitucionem Nitriensem, simul cum dica oblata casset; stant enim in voluntate et arbitrio suo vniversa hec. Ego, vt magis conducere putabam, ita egi, et si quis aliter ca­lumniatus fuerit, dignetur Maiestas Vestra verbis ejusmodi

Next

/
Thumbnails
Contents