Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.

1537. NOVEMBERIJÉN. 43 hominum minimé locnm dare; quod enim nihil privat is com­modis studuerim, articuli ipsi et plerique, me invito inserti, abunde docere poterunt. Defensio quidem huic terre necessa­ria est plurimum ; audio enim ex plerisque locis adversarios sese multum apparare, vt sub exitum jnduciaruni fideles inva­dant, prout et Maiestas Yestra potuit de ijs, eciam ex aliorum literis, informari. ltaque totus ex Maiestatis Vestre mente pen­deo;si visum sibi fuerit observandos esse articulos, etcolligen­dam ipsam dicam, nescio, quomodo se comitatus Posoniensis retrahet, vt hoc exemplo et alijs similia faciendi detur occasio; quod si vero Maiestati Vestre piacet, vt omnia in irritum eant, dignetur informacionem dare. Si, vt dixi, observari tractata et conclusa placuerit, Maiestas Vestra et generaliter ad omnes, et specialiter ad comitatum Posoniensem, mandata sua seriosa dare dignetur, ne quam illi in observandis illis articulis diffi­cultatem faciant. Preterea promiserat dominus Strigoniensis, se ex decimis 50 equites armigeros servaturum, et quidem ce­perat iam antea aliquot servare Trincinij; nunc tarnen ad vnum omnes discesserunt, nec est, qui decimarum nomine ser­vetur, in aliquo loco necessario. Quare digentur Maiestas Vestra graciose curare, ne abo­leatur mos servandi milites ratione decimarum, per Maiestatis Vestre predecessores institutus; nam non jmmerito fuerunt ista olim ordinata. Me et fidelia servicia mea in gráciám Maie­statis Vestre humiliter commendo. Ex Sempthe 21. die De­cembrís anno 1537. Ejusdem Maiestatis Vestre Sacratissime fidelis servitor Thurzo. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents