Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.

1537. NOVEMBERIJÉN. 41 quidem. nuncij ipsi jam expediti, verum cum ad me venissent, dixerunt se tantummodo vsque Kremps esse expeditos, intel­lixisse tarnen Maiestatem Yestram XVII huins mensis in Bohe­miam abituram, se vero cum ea, quam haberent, expedicione, sequi Vestram Maiestatem non posse; vnde rogarunt me, vt meo nomine pro confirmacione editorum articulorum, in per­sona ipsorum et aliorum statuum, laborarem. Quamvis ex prio­ribus literis meis, atque eciam articulis, cuncta cognoscere Maiestas Vestra potuit, nescio tarnen quo casu pretermissum füerat, quod Maiestas Vestre de numero gencium, que inter­teneri deberent, et ex presenti contribucione solvi, informata non fuerat; igitur inclusi nomina eorum , qui gentes habere debuerant, et eciam gencium numerum descripsi. Scripseram preterea, 11011 def'utúros, qui lianc ordinacionem turbare et irritam reddere conarentur, quod jam cercius cognitum est. Miserat namque Reverendissimus dominus Strigoniensis homi­nes suos in medium comitatus Posoniensis, vbi aperte testatus est, se ordinacionibus illis Nitriensium articulorum teuere nolle, nec consentire velle, »qua occasione arrepta ipse comita­tus Posoniensis, forsitan non dissenciente eciam domino Joanne Zalay, sentenciam domini Strigoniensis arripuit, et se retraxit* Memoria equidem teneo Maiestatem Vestram, cum me Vienna dimitteret, dixisse mihi, vt modus aliquis quereretur, quo pro defensione liujus terre certus equitum numerus aleretur. Egi satis diligenter et contuli cum ijs, qui milites alere solent, ve­rum nullus modus alius inveniri potuit, omnibus circumspectis, nisi vt contribucione indictá, pecunia cogeretur ad solucionem militum necessariorum, ncque enim sólis equitibus, secl et pedi­tibus et Nazadistis opus esse videbatur; igitur ad lianc contri­bucionem est descensum, et ita limitata est solucio, vt militibus omnibus equéstris ordinis non plus duobus florenis in mensem solveretur, vt sdlicet solucio et pecunia dicalis diucius public is necessitatibus sufficeret; verum quum tolerare miliciam duobus in mensem Hörems eques 11011 posse videretur : voluerunt no­biles, vt de ea porcione stipendij, quam salarium vocant, Maie­stas Vestra aulicis et servitoribus suis aliunde satisfaceret, do­mini vero suos equites de ea porcione solutionis, ex privatis facultatibus, redderent contentos. Hic Maiestas Vestra plane

Next

/
Thumbnails
Contents