Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

1542. NOVEMBERBEN. 43í causarum merita, quae nonnisi iuridica, vel ex ipsa supplican­tium expositione facile cognosci possent, nisi prius in consilio proponantur et tractentur, literae, vt praemissum est, etiam iuridicae non expediuntnr. Proinde publico nomine supplica­tur Maiestati vestrae, dignetur idoneum quempiam Cancella­rium exnunc deligere, ea authoritate, qua olim Cancellarij Vn­gariae Regum literas juridieas extra consilium Regium expe­dire solebant; ne de caetero supplicantes, praecipue autem pauperes, superfluis sumptibus grauentur. Articulus XLII1. Quia palam est Magnificum quondam Casparum Ernust de Chakthornya, nullis haeredibus post se relictis, annis supe­rioribus ab hac luce decessisse, vniuersaque castra, castella et bona ac iura ipsius possessionaria ad sacram Regni Yngariae Coronam, consequenterque iam fátum dominum nostrum Re­gem, absque omni dubio, de iure et de facto deuoluta extitisse ; Magnificus vero Petrus Keglewyth, asserens se ipsum per eun­dem Casparem constitutum esse Testamentarium tutorem filiae suae, Relictae eiusdem Casparis, consequenterque haere­dis nascituri, (praetexebat enim Petrus ipse filiam suam a ma­rito praegnantem remansisse) castra eiusdem Casparis Chak­thornya et Strigo in Szaladiensi , Szenthgyörgy et castellum Kaproncza in Crisiensi Comitatibus existentia et habita , con­tra clarissima iura Fisci Regij, sub eodem praetextu, quo filiam grauidam esse fingebat, intercipiendo, donec tempus pa­riendi aduenisset, in manifestam Regiae Maiestatis iniuriam tenere ausus est. Interim autem sua Regia Maiestas, ne in­fans aliquis supposititius nomine haeredis ederetur, aliquot Nobilibus honestisque et fidedignis matronis ad custocliam partus legitime adhibitis, cum id falso praetextu fuisse excogi­tatum coguouisset, eadem castra et castellum fauorabiliter non semel repetere dignata fuit. Verumtamen Petrus Keglewyth, nulla iusti et honesti, nulla clementiae et fauoris eius Maie­statis habita ratione, ea nequaquam reddere voluit. Deinde memoratam suam filiam Magnifico Ladislao Banffi de Also­lindua nuptui tradendo, semel atque iterum vocatus, sub saluo Magyar Országgyűlési Emlékek. II, 29

Next

/
Thumbnails
Contents