Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
450 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. conductu, ante aliquot menses, ad Regiam Maiestatem Viennam venit. Ybi coram eius Maiestate in Consilio, praesentibus illic nonnullis dominis Praelatis et Baronibus, Consiliariis Maiestatis suae, eorum omnium, quae in eodem consilio acta sunt testibus locupletissimis, reliqua enim omnia luce meridiana sunt clariora, idem Petrus Keglewyth personaliter comparens, manumque suam pectori suo imponens, ad dementem piamque et paternam suae regiae Maiestatis admonitionem, licet castra et castellum praenominata manibus hominis suae Maiestatis, quem ad id elegerat, pro debito probi seruitoris et subditi, ad fidem suam Christianam reddere et restituiere sponte libereque promiserit, suaque Maiestas illa ad manus yenerabilis domini Alberti Praepositi, Praefecti Camerae suae Regiae danda et restituenda, in praesentia ipsius Petri Keglewyth commiserit; idem tamen Petrus Keglewyth iuribus sacrae Coronae, et generali constitntioni Nouizoliensi, quae omnia castra, castella ac alia bona et iura possessionaria per hos annos indebite occupata, illis ad quos pertinent , sub nota perpetuae infidelitatis restitui commissa sunt, se ternere opponere, pro missionemque suam violare non formidans , praetacta castra Chakthornya, Strigo et Szenthgyörgy et castellum Kaproncza, cum cunctis eorundem pertinentijs ac alijs bonis et iuribus possessionariis, manibus praefati Praepositi tradere et assignare minime voluit, sed ea pro se retinere et conseruare priuata authoritate ausus est. Ne igitur alij quipiam, exemplo eius ducti, maxime pro temporis huius periculosa conditione, similia patrare praesumant, et alioquin, cum eundem Petrum Keglewyth annis superioribus , posteaquam Egregius Stephanus Deeshazi sine haeredibus decessit , Castrum Szomszédwara, castella item Seilyen et Stubicza, in Regno Sclauoniae habita, intercepisse, eaque ex eius manibus praefatam Maiestatem regiam vix tandem eripuisse constat : statutum est, quod si idem Petrus Keglewyth castra praescripta et castellum intra spatium duorum mensium, a praesenti die numerando, in reformationem existimationis opinionisque suae, apud bonos quosque viros modo praemisso grauatae, Maiestati suae reddiderit, subindeque Maiestatem Regiam temere laesam reconciliauerit, et post haec omnia praemissa male acta sua diluenda curaue-