Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

448 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. arbitrarentur, quisque in suo Comitatu, coram vuiuersitate No­bilium, in eorum congregacione, in loco sedis Judiciariae, us­que praescriptum Purificationis Mariae festum, juxta formain iuramenti, quae in generali decreto expressa est, poena sub praemissa, solemniter jurare debeant. Articulus XXXIX. Item, si quae causae differentiaeque, viuente Joanne Rege in eius ditione inter subditos, siue per iuridicum processum, siue per compositionem literarum ') finaliter decisae sunt, in suo robore et íirmitate maneant. Articulus XL. Fassiones itdm, seu inscriptiones, si quas alicui 2) domi­norum aut Nobilium, siue per aliquam violentam coactionem, siue alia quacunque causa illegitima, in praeiudicium filiorum, fratrum et aliorum haeredum suorum, super castris, castellis et alijs quibusuis bonis et iuribus possessionariis, a tempore obitus regis Ludouici fecissent, de jure et ele facto irritae sint.' De quibus liceat vnicuique in proximis breuibus iudiciis ius suum coram Judicibus Regni ordinariis legitime prosequi. Articulus XLI. Item, in Cancellaria Regia literae, quae olim in negotijs publicis expediebantur, nunquam taxabantur; nunc autem his, qui in negotijs publicis, praesertim ex Comitatibus ad Regiam Maiestatem mittuntur, citra scitum et voluntatem Maiestatis eius, non sine graui precio redduntur; id quod Status et Or­dines Regni amplius pati minimé possunt. Articulus XL1I. Cum denique publica querela sit, quia in ipsa Cancellaria etiam literae iuridicae vix unquam sine speciali Regiae Maie­statis commissione expediuntur; interdum autem fieri sólet, vt ') A múzeumi kéziratban „literaram" helyett áll : „legitimam 2) A múzeumi kériratban, kétségkívül helyesebben, áll : „aliqui."

Next

/
Thumbnails
Contents