Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.

40 A NYITRAI RKSZLEGES GYULES. Alioquj non videtur ullo pacto, quod penitus absurdum est, preter libertates tum regni tum ecclesie mee, fierj tributarius cuiusquam. Ita vero me geram, ut tam ratione proventuum decimalium ecclesie mee, quam etiam dice ipsius, si quid mihj per Maiestatem Vestram concedetur, ex eo tum defensionem dicionis sue, tum reliqua servitia summa diligentia et solertia sum curaturus; niliil enim ago, nihil molior in dies magis, quam ut, post deum, Maiestati Yestre toto animo et cogita­tione inserviam. Prout de his plura liic dominus Paulus Bor­nemyza Maiestati Yestre relaturus est, meo nomine, cuius ver­bis, tanquam meis, eadem fidem prestare dignetur. Quam Deus optimus maximus felicem faustanique conservet, quam diu­tissime. Posony XVII. die Decembris. Anno domini M. D. XXXVII. Sacratissime Maiestatis Yestre fidelis servitor etCapellanus Paulus archiepiscopus Strigoniensis manu propria. Kivitt : Sacratissime Maiestati Regie, domino mco clementissimo. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.) VI. 1537. Deczember 21. Thxírzó Eléli királyi helytartónak Ferdinándhoz, a nyitrai gyűlés vég­zései tárgyában, intézett felterjesztése. Sacratissima Maiestas Regia domine clementissime. Premissa fidelium serviciorum meorum humillima recom­mendacione. Scripseram proximis diebus ad Maiestatem Ve­stram, direxeramque literis meis acliunctos articulos, Nitrie in conventu particulari regnieolarum Maiestatis Vestre, confectos, et simul indicaveram, venturos quosdam nuncios, publico no­mine ad ipsam electos, suplicans, vt Maiestas Vestra ipsam ordinacionem fidelium suoruin ratam habere dignaretur. Erant

Next

/
Thumbnails
Contents