Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

1542. NOVEMBERBEN. 435 Status ipsi, quam parum commodi inde profectum sit. Et ideo Maiestas Regia consultius esse putat, ut communes Status ta­lem ordinem instituant circa contributionem subsidij, ut ea pe­cunia tota ad unius manus, omnium suffragijs ad hoc eligendi, detur et consignetur eo modo, ut per eum, cum prescitu etvo­luntate Maiestatis Regie, ad intertentiouem Gentium, quas Maiestas sua ex Hungarorum militia conducere intendit, ero­getur. Quod superest, Maiestas Regia dictis Statibus huius in­cliti Regni sni se talem de eis et eorum salutem curam gerere velle certo promittit, qualem pius et christianus Rex atque Princeps erga fideles populos ac subditos suos omni tempore gerere debet, nullis utique vel sumptibus, vel laboribus par­sura, quo ipsorum votis et desyderio, in defendendo et libe­rando hoc Regno suo a miserabili Turcarum seruitute, satis­facere possit. Id quod sibi de clementi et paterno Maiestatis sue erga eos animo et propensissimis studijs penitus persua­dere debent. Denique, Maiestas sua 11011 omittet et Sanctissimum Do­minum nostrum, et Sacram Cesaream et Catholicam Maiesta­tem, et ceteros externos Principes ac potentatus, majori quo potest studio, sollicitare et urgere, uti suam quoque opem et auxilium ad hanc expeditionem conferant; atque adeo ex re fore Maiestas sua existimat , ut ipsi Status et Ordines aliquot Legatos et Oratores eadem causa tum ad Sacri Imperii Principes et Status, tum etiam ad Summum Pon­tificem mittere curent, qui una cum Maiestate sua promovende Generalis et Triennalis expeditionis negotium sedulo agant. Quod ut fiat, Maiestas sua omnem operám studiumque majo­rem in modum se adhibituram, atque adeo omnes cogitatus, consilia et actiones eo directuram esse identidem pollicetur. t (Ezen királyi előterjesztésnek a bécsi titkos levéltárban két egymástól eltérő eredeti fogalmazata találtatik. Hogy az itt közlött küldetett vala el, jelezi az élén látható „Ex."— (azaz „Expediatur") jegy.) 28*

Next

/
Thumbnails
Contents