Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

436 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Y. 1543. November 9. A pozsonyi országgyűlésen alkotott törvényczikkek. Constitutiones Conventus Posoniensis, pro festő Omnium Sane­forum, Anno Domini M. D. XLII. eelebrati. Articulus I. Imprimis decretum est, ut ea omnia bona et iura posses­sionaria, per hos annos indebite occupata, quae videlicet iuxta Constitucionem Nouisoliensem Dominis eorum legittimis non­dum sunt restituta, vel íortassis aliqua eorum, postequam illis, ad quos pertinebant, redditae fuerant, rursum occupata sunt, Comites Comitatum illorum, in quibus huiusmodi bona haben­tur , ad literas Yicecomitum ac Judicum et vniversitatum No­bilium, iuxta formám praemissae constitucionis Nouisoliensis datas vel dandas, sub poena amissionis officiorum suorum, illis, ad quos legitime pertinere dignoscuntur, reddere et restituere teneantur. Articulus II. Si uero Comites ipsi ad liuiusmodi bonorum restitutionem insufficientes aut negligentes forent, vel aut ipsimet Comites bona quaepiam aliena detinerent, Capitanei regni, vel alter eorum, juxta Constitutionen! Nouisoliensem requisiti, executio­nem faciant. 1) ') Több XVI. századbeli kézirati törvény-gyűj terményben, mi­lyen a Bártfa város levéltárában létező, melyről Kovachich (Sup­plementum. III. 184. 1.) és a Nemzeti Muzeum kézirattárába,n létező (nro 517. folio latin) a fennebbi czikk után a következő pontot talál­juk , mely a törvénykönyv 1584-ik évi nagyszombati kiadásának szer­kesztője által kiliagyatott: „Et quia Magnificus Dominus Andreas de Bathor Capitaneus Regni restitutioni bonorum huiusmodi in omnibus regni partibus

Next

/
Thumbnails
Contents