Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.

1537. NOVEMBERIJÉN. 39 V. 1537. Deczember 17. Várday Pál esztergomi érseknek Ferdinándhoz, a nyitrai részleges gyűlés végzései tárgyában, intézett felterjesztése. Sacratissime rex, domine clementissime. Orationum devotarum et fidelium servitiorum meorum humillimam commendationem. Scripsi ad Maiestatem Vestram cumpriüRim huc appulj , de adventu meo, deque alys, que pro tempore occurrebant. Inveni non multo post apud camerarios Vestre Maiestatis quosdam articulos confectos super ys, que in conventu celebrato Nittrie per dominum Locumtenentem, dum nos aly apud Maiestatem Vestram ageremus, sunt delibe­rata, in quibus illud continetur precipue, ut taxa centum et quinque denariorum Hungaricalium, et decime decimar um ex archiepiscopatu meo et alys ecclesiasticis benefitys exigan­tur, tradanturque ad manus nobilis cuiusdam Sigismund] For­gach. Quod profecto vergit apertissime in detrimentum autho­ritatis Maiestatis Vestre in regno, et ecclesiarum et dej liberta­tis. Id quod ego, cum quibusdam consiliariis Maiestatis Vestre, solitus sum contendere in conventibus etiam de communj omnium consilio celebratis; neque enim dica in regno, ex an­tiqua consuetudine, potest cuiquam imponj, nisi ea Maiestati Vestre exigatur, et si quando, ex necessitate, dica exercitualis, quam vocant, imposita est, ex ea, que de bonis suis provenirent, dominj omnes, gentes per se alere debent. In hac vero consti­tutione, cum nulla fiat mentio, ut ex dica administretur quip­piam Vestre Maiestati, aut etiam ad solutionem capitaneorum aliorumque convertatur, quorum servitio Maiestas Vestra in de­fensione ditionis sue uti possit, certe hoc in detrimentum dignitatis Maiestatis Vestre, subditorumque incommodum cedit non mediocre. Equidem, si intellexero dicam lianc vei omni vei aliqua ex parte ad usum Maiestatis Vestre exigi, et ad necessitates convertj, prior offero curaturum, me illám de bonis meis ad cameram Maiestatis Vestre administrarj.

Next

/
Thumbnails
Contents