Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
432 Ä POZSONYI ORSZÁHOYŰLlás. Primo, quemadmodum ipsorum ope et subsidio ex coutributione potissimum accedente, necessarius gentium numerus per hyeruale teiupus in Hungaria, in locis oportunis, pro avertendis quibuscunque periculis et incursionibus usque futuram generalem expeditionem ali sustinerique possit et debeat. Secundo, ut ad generalem Expeditionem simili modo inter se de maioribus quibus possunt auxilijs praestanclis agant et concludant. Tertio, ut de universali unione et concordia inter eos firmiter constituenda, quodcunque opus et expediens esse videbitur, et quibus denique vijs atque módis magis oportunis Constitutiones et publica Decreta in Diéta Novisoliensi, superioribus mensibus communibus omnium suffragijs conclusa et promulgata in effectum perduci ac debite exequutioni demandari possint, exacte et syncere consultent et deliberent; quandoquidem Maiestas sua ut ex Regnicolarum unione certam salutem et defensionem ipsi Regno facile parari posse confidit, ita quoque huius tarn pij et frugiferi operis promovendi causa non intermisit jam dudum de certis pactis concordie, deque unienclo regno cum Serenissima Domina Isabella Regina Hungarie vidua, eiusque primarijs Consiliarijs agere et tractare, illosque Tractatus eo jam nunc perduxit, non sine magno preiuditio et incommodo suo, quod tarnen publice utilitatis respectu facile negligendum putavit, ut de unione Regni pi'opediem consequutura vix amplius dubitari possit aut debeat. Et quia in dicta Dieta Novisoliensi uon modo de Restitucione bonorum vel violenter occupatoi'um vel indebite ablatol'um, verum etiam de administranda Justitia, exercendis sine intermissione Juditijs , deque actibus potentiarijs , domorum invasionibus, Damnorum illationibus , hominum interemptionibus, et alijs quibuscunque scelerum et flagitiorum generibus jure mediante puniendis, nec non de oppressionibus Nobilium, Colonorum et alterius cuiusvis Status et conditionis hominum, item spolijs, depredationibus etc. arcendis et castigandis , pro communi Regni quiete et tranquillitate laudabile decretum factum fuit ; ideo Maiestas sua omnino intendit hac via et ratione tum istiusmodi exstirpandis violentijs, grassationibus, rectificandisque quorumcumque gravamiuibus ac mutuis in-