Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
l!>42. NOVEMBERBEN. 43 jurijs, hostilitatibusque compescendis, unde nihil aliud quam Regni pernities et destructio, nec non membrorum illius diminutio, summaque dilaniatio hactenus emanavit, adhibita omni seueritate mederi, tum restituendis bonis tam Ecclesiasticis quam Secularibus ijs, ad quos jure pertiuere recognitum fuerit, debitam jam tandem curam operamque adhibere. Credibile enim est ex licentia et impunitate talium facinorum et rapinarum maiorem tam preteritorum quam presentium malorum et calamitatum partém ab irato Deo nobis liuicque Regno immissam esse. Quod si ista tollantur, facile tunc sperari posset, quod pius et benignus Deus, pro immensa sua misericordia, susceptam et intentatam in nos iram suam remissurus, et resipiscenti populo suo propitius futurus , illique victoriam jani tandem contra perpetuos nominis religionisque sue hostes clementer daturus sit. Quare super premissis omnibus, idque genus alijs ad tranquillitatem et pacificationem Regni, ipsorumque unionem et concordiam pertinentibus, Maiestas sua ipsos Status sedulo consultare et in ijsdem publicam Regni utilitatem, absque aliquo privati commodi et personarum respectu, fideliter consyderare et perpendere, simul et hoc ab eis diligenter provideri et ordinari vult cupitque, ut ne vel circa subsidium in alendos presente hyeme gentes conferendum, vel etiam in contributione pro futura durabili expeditione facienda , totum onus communibus Nobilium Statibus et promiscue populi multitudini solum imponatur, quin potius omnibus ordinibus ex aequo, et pro uniuscujusque facultate et fortunis ferendum imponatur. Et in summa, ut talis modus et ratio ineatur, per quam debita exequutio, quoad premissa, cum eifectu .sequatur. Nam Maiestas sua ex re et utilitate tum Maiestatis sue, eiusque Dominiorum, tum vel maxime Hungarie regni futurum esse omnino credit , ut in liac re Maiestas sua certissima docutnenta aut efficatia potius fundamenta de eo, quod ipsi Status Hungarie praestare velle decreverint ad Comitia Imperialia proxime futura secum aiferat , sicque Imperii Principibus et Ordinibus ea , que facturi sint , exponere possit. Quandoquidem compertum habet Maiestas sua, dicti Imperii Status nonnisi diligentem et curiosam inquisitionem habuisse Magyar Országgyűlési Emlékek. II. 2S