Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
1542. NOVEMBERBEN . 437 per prestandis, subitoque rursus continuandis, eorum omnium unanimi voto et voluntate, promissis auxilijs in generalem istam Expeditionem contra Turcas susceptam, personaliter requirere, et cum eisdem de dictis aftxilijs latius et maturius, id quod summa necessitas exposcere videbitur, agere, tractare et constituere, nec non eiusmodi auxilia apud eos firma certaque reddere, et omnes preterea difficultates, que hactenus quoquo modo suborte sunt, penitus tollere et complanare poterit. Et cum liec Maiestas Regia indubitato f'utura speret, et tarnen non solum Dominia et provincias suas, verum etiam dicti Imperij Status atque Ordines attentis oculis respecturos fore existimet, et quid proceres populique Regni Hungarie, et qui quasi in medio incendio positi de propria sua salute et Patrie defensione longe magis, quam vel proximi et finitimi, vel quivis alij solerti et expositi esse debeant, hoc veluti extremo eorum tempore, supremaque necessitate facere decreverint, Hinc sane est, quod Maiestas Sua non minus consultum, quam apprime necessarium esse putavit, ante omnia cum Statibus huius Regni sui Hungarie de iis tractare , et quasi initium facere, sicque continuande triennalis expeditionis istius negotium dirigere, ut intellecto eorum animo et proposito, de eo quod ad durabilem illám expeditionem prestare velint et possint, per hoc reliqui Christiani principes, presertim Sacri Imperij et universa Dominia Maiestatis sue tanto magis pro eorum patrie e faucibus Turcarum liberatione certatim praestanda allici et inflammari queant. Nam quanta et qualia sint subsidia ipsi Regnicole Hungarie, ut quorum salus et defensio potissimum agitur, datura, id sane Maiestas Regia in proxime futuro Conventu Imperiali, simul et habendis paulo post ceterorum Regnorum et provinciarum suarum Conventibus aperte démonstrare et declarare oportebit. Quantopere (sic) Maiestas sua omnes et singulos incliti huius Regni sui status inpresentiarum nonnisi paterne requirit, hortatur, admonet atque adeo rogat, ut quid sibi ipsis, quid patrie, quid uxoribus et liberis suis in tanta necessitate, inque tanto rerum et fortunarum suarum discrimine debeant, altius perpendere, eaque cumprimis unanimi voto, sententia et consilio in hac presenti Diéta tractare et prospicere velint.