Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

40(3 40(3 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS nis et subitaneis hostium incursionibus, tutandisque et con­servandis potioribus et munitioribus arcibus, finitimisque locis. ac Regni defensioni satis esse videntur; in hoc scilicet, ut ipsi Regnicole tum eo securiores ab imminentibus periculis redde­rentur, et subsequutura durabilia et ampliora etiam consilia Triennalis Expeditionis aequioribus animis expectari possint. Et id sane Maiestas Regia apud dictum Generalem Exercitus Capitaneum, reliquosque Duces et Consiliarios illi adjunctos, queinadmodum par fűit, facile obtinuit, iamque adeo in hoc tota est, ut tum de necessarijs gentibus tam peditum quam Equitum in Regno isto omnibus in locis, quibus opus erit, dis­tribuendis, tum de presidijs militum hinc inde collocandis co­lé ris et oportuna provisio fiat, prout bona ex parte jam nunc facta est. Insuper Maiestas Regia 11011 minori etiam cura et sollici­tudine apud reliquos Dominiorum et patriarum suarum here­ditariarum status quanta maxima potest auxilia et subsidia ad prescriptum finem obtinere, et in omnem utique partém effi­cere iam nunc contendit et laborat, ut fideles Regnicole sese paratam a Maiestate sua defensionem contra omnem subita­neum hostium impetum iam iam habituram sentiant. Nihil enim Maiestas sua hoc tempore magis necessarium esse existimat, quam ut interea, quoad generalis expeditio , nunc quidem propter anni tempus intermissa, in manus rursus su­metur et continuabitur, Regni loca ita undiquaque muniantur et gentium presidio provideantur, ut liostium incursiones, quoad eius fieri queat, precaveri et averti possint. Quo facto Maiestas Sua non dubitat, quin de perducendis commodius et maiori sane cum fructu promissis triennalis Ex­peditionis auxilijs, tum apud Regna et provintias Maiestati sue, tum apud Sacrum Imperium optime queque rationes et consi­lia iniri queant, et tali quoque modo futurum sit, quod Maiestas sua, utpote minus metuens discrimen aliquod regnis et prouin­tijs suis ab hostibus propter istiusmodi provisionem illatúm iri, tanto liberius et facilius ad (Jomitia Imperialia, que quidem ad XIII. diem proxime futuri mensis Decembris Nuremberge inchoabuntur, se se conferre, ibique communes Principes Ele­ctores et reliquos Status Imperii, coram nimirum affuturos, su-

Next

/
Thumbnails
Contents