Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
154'2. NOVEMBERBEN. 429 sipatiis (ác) fűit itaque Maiestas sua Vienne eo consilio, ut cum primum intelligeret adventare Turcam, collectis subito omnium regnorum et Provinciarum suaruni gentibus, Exercitum augere, illique Tyranno quam validissime occurrere potuisset. Caeterum, quod Exercitus ille ab obsidione Pesüensi sese retraxerit, et. deinde quodam modo dissolutus sit, et si preter expectationem Maiestatis sue et aliorum acciderit, tamen nullám maguopere causam videt Maiestas sua, cur Regnicole ob id mültum perturbari debeant, quandoquidem jam quasi hyms ipsa fores pulsare incipiebat, magnaque pars aestatis effluxerat. antequam recte in Hungáriám militum copie venissent, et ita satius ipsis Exercitus Ducibus propter an ni tempus iudicatum fűit de reducendis et ad Hyberna ponendis militibus cogitare, et licet non omnia, que sperabantur, in hac generali Expeditione hoc anno futura, ob tardiorem nimirum Gentium tot ex locis, tamque longinquis ex regionibus contractorum in unum conventionem et lentiorem denique progressum liac aestate perfici potuerint, attamen hoc pro magno reputari merito debet, quod germanus et externus miles ipsa experientia, utpote rerum magistra, sub hoc statim belli initium edoatus sit, quibus vijs et qua ratione Turcarum conatibus deinceps obviam iri, eorundemque vires conteri possint et debeant, sicque majori profecto studio posthac parabuntilr omnia, quecunqüe usus ipse, exactaque gerendi belli ratio adversus talem hostem et profligandum, et ex regni sede eijciendum commoda et utilia esse svaserit et demonstraverit. Neque dubitandum est, quin id quod hucusque vel tarditate vel alio quocunqiie modo hac aestate neglectum est, ad futurum annum totis viribus resarcietur et emendabitui\ Jam vero, quod ad presentem rerum statüm attinet, Maiestas sua dictos Ordines et Meies Regnicolas minimé latere vult, quod ut primum cognovit dilabi exercitum, non postlmbuit cum Generali et supremo Exercitus Capitaueo, ceterisqüe belli Ducibus et Consiliarijs sedulo diligenter que agere et tractare, quo Principum et Statuüm Imperij nomine assentirent et promitterent tantum militum numerum per totam hanc hyemem. una cum Maiestatis sue eiusque Regnorum et, Provinciarum suarum auxilio, alere et sustinere, quantus repenti-