Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

40(3 40(3 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS sua liec omnia tum alias sepe. tum vel maximé in Diéta Novi­soliensi proxime transacta, per suos Legatos et Commissarios, universis Statibus Regni satis diligenter et copiose enume­randa curavit. Et quia Maiestas sua id semper eonsideravit, atque adeo reipsa experta est, nihil magis parande in ipso Regno Tran­quillitati hactenus obstitisse , quam eorundem Regnicolaram divisionem, mutuasque dissensiones : Maiestas sua per liosce annos Regnum hoc suum unire et amabili concordia conjun­gere non modo mirabiliter optavit, verum etiam quantum in se fűit, summa ope, omnique conteiitione elaboravit. Et hinc sane factum est, quod Maiestas sua nihil prius, neque antiquius habuit, quam communes Status et Regnicolas ad hanc rem tam salutarem in dicto Conventu Novisoliensi co­hortari. In quo quidem Conventu cum vidisset Maiestas sua apud ipsos Regnicolas eius dementem atque piam hortationem et admonitionem magnum momentum ad deponendas eorum si­multates liabuisse, ibique ab eis multa pro cummuni bono et ad mutuam eoncordiam in Regno, charitatemque proximorum conciliandam et stabiliendam unanimiter decreta et constituta fuisse, non potuit de eo 11011 summopere letari, illorumque tam pias et honestas cogitationes et consilia approbare. Quibus etiam Maiestas suo pro paterna in eos dementia benignas gratias agit, tum quod sese uti Meies ac bonos sub­ditos decet, tam pronos et cupidos ad resistendum conimuni­bus liostibus et ad defendendam Pátriám suam in hac presenti Expeditione exhibuerunt, tum quod subsidium haucl exiguum ad hoc bellum contulerunt et prestiterunt. Equidem Maiestas sua quantum Exercitum conflaverit hac aestate ad huius Regni defensionem, recuperandaque per Turcas occupata loca, idque nonnisi summis laboribus et im­pensis iiicredibilibus, satis utique Statibus ipsis constare putat. Quod autem 11011 personaliter interfuerit huic Expedition! Maiestas sua, in causa fűit, quod eam Vienne detinuit partim commoditas Regnicolaruni, pro administrandis scilicet Exerci­tui commeatibus victualibus, ceterisque rebus, partim vero ru­mor ipse quasi constans de Adventu Turcarum Principis; dis-

Next

/
Thumbnails
Contents