Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

40(3 40(3 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS salvaque dignitate nostra, haud aliud in hoc praesenti rerum statu Consilium de eo capere potuisse. Datum in Civitate no­stra Yienna, die 21. Mensis üctobris, Anno 1542. (Kiadta: Kowchich. Vestigia Comitiormn. 658. 1.) III. 1543. November. Ferdinánd királynak a pozsonyi országgyűlésen mondott megnyitóbeszéde, Subditi et filij mei! In quanto periculo sit Regnum Yn­gariae hodie positum, clarius est id, quam vt ego debeam vobis multis commemorare ; tamen credo uos esse viros adeo bonos et recti iudicij,quod bene scitis ista non accidisse ulla culpa mea; nam nie ab eo tempore, quo ego suscepi Regni gubernacula per electionem vestram, nihil certe pretermisisse, quod pertinuis­set ad Regnj vnionem et pacificationem, testes sunt mihi con­afiliarij mei, qui istis interfuerunt, et credo etiam vos certo scire, quae fuerint illa impedimenta, et qui fueriut illi rerum pertur­batores, per quos Regnum in hanc vastitatem deuenit. Nunc ad hoc uentum est, vt vel nobis Buda et Pesstum recuperanda sint, uel omnia reliqua amittenda; ad quod quidem alterum consequendum multis laboribus et corporalibus et spirituali­bus conquisiueram exercitum illum, quem hac aestate vidistis sub Buda, qui quem exitum habuerit, uos scitis. Ego quidem profecto libe uter personaliter interfuissem isti expeditioni, sed ut recordor me alias f'ratribus vestris ad nie missis dixisse, de­tinuit me Yiennae commoditas vestra, tum pro administrandis exercitui commeatibus, victualibus, caeterisque rebus, tum po­tissimum aduentus Turcae, quem personaliter uenturum esse eircumf'erebatur; fui hic, ut casu quo sciuissem aduentum Turcae, collectis subito omnium mearum prouintiarum genti­bus, potuissem augere exercitum. Equideni per uos nihil de­fuit, quin omnia bene suscesissent, de quo uobis gratias ago et habeo quas debeo, et offero omnem meam Regiam elemen-

Next

/
Thumbnails
Contents