Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
1542. NOVEMBEK BEN, 425 tiain, ijsdem vobis, propterea quod vos tam pronos et auidos fuisse intellexi, ad resistendum scilicet hostibus et defendendum pátriám. Et ex illis sane, quae hucusque in hoc exercitu acta sunt, serto cog'noui, quod si uelimus expeditionem proficuam habere imposterum aduersus talem hostem, necesse erit augmentare exercitumVngaricum et Italicum, ut tandem etiam exercitus Imperij, qui uenturus est, respectum habeat ad eos; Hispanorum et Italornm conductionem ipse curabo, et pro uirili, et pro facultatibus meis ; vos tarnen non ignoratis ista maximam vim pecuniarum requirere, in animo autem mihi est, conducere decem vei circiter quiudecim millia Hispanorum et Italorum, Vngarorum vero tautum numerum, quantus in Vngaria reperiri poterit, tam peditum quam equitum. Et quia haec, vt dixi, non possunt siue magnis impensis fieri, neque prouinciae meae ad ista omnia onera tolleranda sufficiánt: Kogo uos, tanquam bonos et fideles subditos meos, vt consideratis periculis, iu quibus iam nunc mecum versamini, considerato amore illo, quem erga me, et liberos meos merito habere vos decet et conuenit, considerato denique, quod quanto ista Iongius protrahuutur, tanto fiunt periculosiora, velitis inter vos colloqui et mihi tale subsidium in vestrj deíénsionem offerre, vt et hac Hyeme presidia necessaria possint in locis opportuniset necessarijs collocari et conseruari, et ut ad futurum ver illi, qui inimicis resistere debebunt, conduci possint. Etenini in diéta Nouizoliensi nuper transaeta obtulistis satis quidem bonam subsidij partem, tarnen quia in multorum manus illa deuenerunt, uidistis quam pariim commodi ex illo subsidio consequutum sit. Ideo ego peto a vobis, vt illa subsidia, quae daturi estis, ad manus meas dare curetis, vt ego possim conducere gentes, quas uolo, et quando tempus est ponere in loco, vbi necesse fuerit, et non expectem quoad comitatus uel domini ínittant pro eorum arbitrio, quia illa sunt periculosa; nec uos debetis cogitare me pecunias vestras uelle in alios vsus conuertere , qui etiam omnia reliqua in eosdem usus conuerti, nam sicut hactenus ad infinitas meas jmpensas nihil vtilitatis ex Hungaria habui, ita imposterum quoque contentissimus essem me nihil unquam habiturum, quod in alios vsus expendere possem, quandoquidem hoc mihi satis superque videretur,