Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
154'2. NOVEMBERBEN. 423 lutem, gratiam nostram et omne bonum. Arbitramur vos haud obscuris indiciis atque docmnentis jam provide perspicere potuisse, quam uniendi et conservandi Regni istins, tum ab intenio quam externo communi hoste liberandi cura, studiumque nos in dies magis, magisque solicitos habet. Nam quanto magis perieulum illi post occupatam in eo Regiam sedem per Turcos imminere videmus, tanto minus cessandum, quiu potius in omnem partém nobis enitendum esse censemus, ut Christiani Prineipis officio satisfaciamus, illud ipsum Regnum a praesenti ruina calamitateque, quantum quidem in nobis est situm, eripiamus. Et hinc sane factum est, quod Generalem Convention pro communi Regni Bono ad festum omnium Sanctorimi proxime futurum in Civitate nostra Posonii celebrandum superíoribus diebus indiximus, cui cum universos et singulos, qui modo Patriae suae salutis studiosi et peramantes sunt, Interesse, ac liberis votis Suffragia et Judicia denique recta, Regnoque salutaria afferre vel maximé velimus et cupimus ; idcirco vos omnes et quemlibet vestrum clementer requirimus et hortamur, uti ad comitia indicta, ubi nonnisi de Vestra omnium salute libere et sincere agetur et tractabitur, cumulatim venire ne detrectetis aut posthabeatis. Quod si vestrum aliqui sunt, qui forsan propter captivitatem Petri Pereny, aut aliam quamcmnque causam perterriti, ad Generalem Diaetam et in praesentiam nostram accedere dubitent aut vereantur, lios sane omnes, cuiuscunque status et conditionis existant, verbo nostro Regio, subque fide publica, per praesentes assecurantes, ab omni prorsus metu, suspicione, dubitationeque liberamus, ita, ut ne .minimum quidem perieulum aut diserimen vitae aut rerum suaruin formidare habentes, tuto, secure et audacter ad proxime futuram Diaetam Generalem, atque adeo in praesentiam nostram venire, et ibi simul cum aliis statibus et Regnicolis libere in commune consulere, agere, tractare et concludere, et inde quandocunque voluerint, una cum suis quibuscunque, salvi, tutique penitus ad propria redire possint et valeant. Nam quod ad Petri Pereny captivitatem attinet, cognoscetis vos omnes utique, quieunque ad Comitia jam dicta accesserint, et seinet ipsum illius suae captivitatis causam multo maximam praebuisse, et nos, absque Regni periculo,