Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.
840 POZSONYI é S BESZTEROZE1IÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK. rerum Hangaricarum statu, existimauerint, ea omnia, iuxta eorum opinionem et sententiam, mutent, proponant, etaddant, simul et illis verbis nostris referant; quod licet ipsos vel imprimis in oratores et commissarios nostros, ad prefatum conuentum generalem, vt qui iamdudum similem quasi cum regnicolis nostris agendj et tractandj jnstructionem acceperunt, constituere et deputare proposueramus, tamen cum cogitaremus fieri posse, vt jntentum nostrum apud regnicolas fortasse melius et facilius consequeremur, si illi tanquam primates regni cum ceteris statibus et regnicolis conjungerentur, et apud illos starent et manerent, veluti in hac parte eorum publicum commodum acturi: visum ob id nobis fuisse consultum presentem instructionem nostram in personas sollummodo dietorum Francisci de Batthyan et Marci Beck expediri facere, sed ita tamen, vt ipsorum videlicet Strigoniensis, Turzonis et Petri de Peren arbitrio et judicio prorsus relinquamus, vtrum melius esse censeant, an simul omnes tres, una cum dictis duobus commissarijs nostris, negocia in sepedicto conuentu proponant, vel ipsis tribus manentibus apud regnicolas, uti prefertur, illi duo propositionem faciant. sed nisi ex consilio et sententia ipsorum, vt supradictum est; in eventum autem, quod ipsi existimarent sese omnino adhibendos esse acl faciendam propositionem , tanquam precipuos oratores et commissarios nostros, jussimus pro maiori cautela binas literas credenciales ad status et regnicolas fieri, vnas in personas omnium, alteras in personas tantummodo Francisci Bathyani et Marci Beck, vt alterutris, secundum quod illis videbitur, vtantur. Et quoniam ad dictum conuentum regnicolas etiam et status regnorum nostrorum Dalmatie, Croatie et Sclauonie conuocauimus, debent ijdem oratores et commissarij nostri cum prefatis consiliarijs nostris quam diligentissime consultare et tractare, super faciendis per communes status prouisionibus in Sclauonia .et Croatia, occasione finitimorum castrorum et locorum intertenendorum, et jmpressionum jncursionumque quottidianarum auertendi causa, et quod militarium hominum ibidem ratio habeatur et ineatur, ut cum suorum equitum aliquo bono numero ad seruitia conducantur, illisque debita stipendia ordinentur et persoluantur.