Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

1541. MÁRCZIUS- ÉS 1542. FEBRUÁRIUSUAN. 341 Preterea, quia dicta regna opushabent idoneis et expertis banis, uelint super hoc etiam cogitare et consultare, quosnam existiment ad magistratum iliura diguos et sufficientes per nos eligi debere. Insuper, ex quo uniuersitas nobilium aliquot comitatuum apud nos Präge proprios suos nuncios liabuit, et preter graua­mina sua nobis demonstrata, a nobis uehementer petijt, ut eis capitaneum constituere dignaremur, de eo voluraus, ut ijdem oratores et commissarij nostri cum prefatis consiliarijs nostris agant et consultent, quo pacto et qua ratione dictorum nobi­lium postulatis, tarn super grauaminibus eorum oportuno ali­quo remedio tollendis, quam super capitaneo deputando a nobis satisfieri possit. Porro, cum Magnificus fidelis nobis dilectus Balthasar Bamffy proxime Pragam ad nos veniens inter alia ostenderit nobis, sese habere vexillum regis, paratumque esse ad institu­tam expeditionem Hungaricam sua nobis servitia forti alacri­que animo impendere, nosque omnino speremus ipsos regnico­las ad iam dictam expeditionem nobis auxilia nonnisi maxima prestaturos főre: icleo cupientes prefati Balthasaris Banffy rationem in eiusmodi militarium seruitiorum genere haberi, sibique pre alijs prospici, eisdem oratoribus et mandatarijs nostris committimus, vt cum sepedictis consiliarijs nostris super ea re diligenter agere et tractare studeant, quo per eos de viis atque módis inueniendis cogitetur, quibus in futura expeditione nostra antenominato Balthasarj Bamffy, pro statu dignitate et conditione sua, per communes status et regnicolas recte prouideri possit. Nostram in ijs omnibus expressam et omnimodam exe­quuturi voluntatem. Datuni in oppido nostro Egger die XXIII. mensis Januarij auno domini MDXLIL, regnorum nostrorum ßomani XII., aliorum uero decimo sexto. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents