Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

334 POZSONYI É S bESZTEROZE1iÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK. puniautur et omnis violentia, spoliationes paupenim, iniuste exactiones coherceantur, indebite oceupata bona restituantur ijs, quibus jure pertinent; credibile enim est ex licentia et im­punitate talium facinorum maiorem malorum tam preteritorum quam praesentium partém ab irato deo nobis istique regno hucusque immissam esse, quare si ista tollantur, vt certe om­nibus módis sublata esse velimus, sique contaminata uiuendi licentia corrigatur, rectaque morum disciplina instituatur, emendatisque vitijs dei timor et erga proximum fraterna chri­stianaque Charitas exerceatur,facile sperari tunc posse, quod pius et benignus deus pro jmmensa sua misericordia susceptam et jntentatam in nos jram suam remissurus, et resipiscenti populo suo propitius futurus, illique victoriam contra perpetuos nomi­nis religionisque sue liostes clementer daturus sit. Quocirca sepedicti oratores et comniissarij nostri, expo­sitis praemissis, eos omnes et singulos verbis nostris grauiter admoneant, hortentur et requirant, vt postquam et nosmetip­sos vires potentiamque nostram omnem contra Turcarum rabiem et furorem, pro regno isto eiusque jncolis atque sub­ditis conseruandis et defendendis, conferre statuisse, parati vei sanguinem et vitám pro eis effundere, et omnes etiam alios christianos principes, qui rempublicam modo, religionemque nostram saluam uelint, ad studia sua, suasque opes in dietam expeditionem eongerendas, depromendasque, exemplo, sollici­tationibusque nostris extimulare, instigareque, haud pretermi­sisse hactenus, et multo minus posthac praetermissuros esse, palam vident; velint his atque alijs salutiferis actionibus no­stris bene perpensis, respectuque ad illorum propriam salutem habito, hoc institutum a nobis opus tam laudabile, tam pium, tam vtile et. salutare suis studijs adiuuare, promouereque, praesertim cüm illius rectissime perficiendi non minima pars in illorum ope, consilio et voluntate posita esse videatur, nempe vt idem omnes sentientes, unioneque et concordia, quam debent, inter eos facta, nolle se vei Turcarum, vei leuis­simorum aliquorum hominum seruitutem perferre, sed vnani­mes potius, ' coniunctisque viribus, tanquam fidelia membra nos, vtpote verum et christianum Caput, naturalem dominum, legitimumque regem et propugnatorem eorum debita obedien-

Next

/
Thumbnails
Contents