Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

1541. MÁRCZITTS- KS 1542. FEBRIRÁRII'SIIAN. 335 tia amplecti, statuaut et concludant, maximé cum suo hucvs­que malo experti sint, nihil pernitiosius discordia, diuisioneque inter eos nata esse potuisse, vt que factiosis hominibus non­nullis privatim tantummodo alicui commoclo fuerit, publice vero omnem ruinam, milleque mala pepererit, et quamdiu vi­gebit, procul dubio paritura sit; preterea, vt maiorum suorum fortitudine, laudatissimorumque gestorum et preclare actorum, simul et viriliter parte glorie exempla imitantes, in communem patrie pacificationem studia, voluntatesque suos simul conso­ciatos conferant, et ad arma pro fortuna, vxoribus, liberis, aris, focis, pro patria denique ipsorum conseruanda, communique liberatione sua, vnanobiscum, ceterisque regnis et dominijs nostris, adhibitis etiam summi pontificis sancteque sedis apo­stolice, nec non cesareae Maiestatis et sacri Romanj jmperij, aliorumque priucipum et potentatuum auxilijs, opibusque, sumenda, exercenda, tractandaque viriliter incumbant, idque tanto magis, quanto jncendio isti proximiores sunt, nosque et ceteros principes, populosque christianos alacrioribus animis eos ipsos regnumque Hungarie ab extremo excidio, vastitateque eximere proposuisse intelligunt; siquidem aequum esse, et eorum in pátriám amori vei maximé conuenire putemus, vt cum talia pro bono et commoclo illorum a nobis constitui et procurari cernant, ipsique presentibus periculis magis expositi sint, nos­que tantos adiutores cum prouintijs et pat.rijs nostris habeant, omnia possibilia auxilia praestare studeant, proprieque defen­sioni maioribus quibus possunt viribus insudent, nec non onus humeris et facultatibus suis, pro tam graui necessitate, ali­quanto maius imponere non recusent, eo quod ipsorum res et fortune plus alijs nunc in discrimine ancipitique constitute sint, et hoc maxim e attento, quia quicquid hac in parte fece­rint, illud totum sibi ipsis, tum bono commodoque cessurum, tum saluti vtilitatique futurum sit, et si ita vltra vires aliquid facere statuerint, vt eos consyderata presentis temporis facie, erumnisque, omnes neruos in hoc intensuros, nullisque adeo sumptibus : et facultatibus suis parsuros, firmiter credimus, tunc certum f'ore, quod ceterorum nostrorum dominiorum et populorum ac Cesaree Maiestatis, Sacrique jmperij statuum animos magis magisque per hoc incitabunt et inflammabunt,

Next

/
Thumbnails
Contents