Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.
292 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. vestrae defensio et conseruacio negligatur, maximisque damnis et iniurijs Maiestatis vestrae subditj afficiantur. Cum autem quottidie ne grauiora accidant verear, et propter simultatem, qua Maiestatis vestrae capitanej inter se distractj sunt, parum in ijs presidij nobis positum esse putem: dignetur milij Maiestas vestra clementer indicare, ad quem mihj sit per Maiestatis vestrae absenciam in eiusmodj casibus, si quid opus erit, pro auxilio et consilio confugiendum. Dominus deus perpetuo felicem et victorem esse sinat Maiestatem vestram, cuj me liumilime commendo. Datum in arce Sáros vigesima die Decembris Anno domini 1541. Sseratissimae Maiestatis vestrae humilimus seruitor. Georgius Vernerus. Kivül: Sacratissimae Romanorum, Hungáriáé, Boemiae etc. Regiae Maiestati etc., Domino meo clementissimo. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.) IV. 1541. Deczember 28. Az eperjesi gyűlésnek a miskolczi gyűléshez intézett átirata. Reláció comitatuum Saarosiensis et Scepusiensis, ac Ciuitatum liberarum Lewcha, Bartplia, Eperies et Zebyn ad nunciata regnicolarum, data Eperijs 18. Decembris 1541. Post salutem etc. dominj nuncij dicent regnicolis. Primum, quod ad concordiam et unionem attinet, ad quam per regnicolas ex conuentu Sayozenthpeteriensi inuitati sunt comitatus et ciuitates, dicunt se habere dominum, quem in hoc regno legittimum ac coronatum regem agnoscunt, in cuius fideütate hactenus perseuerauerunt et deinceps quoque perseueraturi sunt, qui dej auxilio fideles suos tum ab exteriőre