Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.

1540, És 1541 -iiEN. 293 hostium impressione et tyrannide defendere, tum quoque iuter­nis liisce malis, quibus hucusque oppressi fuerunt, subleuare poterit. In quantum itaque domini regnicolae, aut qui liactenus alium dominum secuti sunt, eundem regem et dominum agno­scunt, iam certam et definitam esse cum ipsis vnitatem et concordiam, et offerunt se ijdem comitatus et ciuitates ad om­nia, quae pro commodo Maiestatis regiae et huius regni com­munis, videlicet patriae ipsorum conseruaeione faciunt. Quod si etiam domini regnicolae, tum propter publica pericula, tum quoque particularia grauamina, uiolencias, bono­rum occupaciones, inuasiones et oppressiones, quas a poten­tioribus patiuntur, quales et ipsi plurimas et praesertim a Cassoviensibus patiuntur, alia item qualiacumque incommoda amouenda ad Maiestatem regiam mittere decreuerunt; ipsos quoque comitatus et ciuitates paratos esse penes dominationes suas pro oportuno remedio apud Maiestatem suam diligenter laborare et sollicitáré. Ceterum, quod dominj regnicolae interim particulares confaederationes facere, et ob non remissionem bonorum» oppressiones, aut aliam quamcumque causam contra aliquem insurgere velint, viderj dictis comitatibus et ciuitatibus id contra authoritaíem regiae Maiestatis esse, neque ad publicam salutem et vnitatem conducere, uerum maiorum motuum cau­sam f'ore; sed ea incommoda ad Maiestatem regiam esse def'e­renda, quae sine dubio, uti se antehac regnicolis clementer obtulit, de remedio opportuno prouidere seiet. Similiter prouisionem íinium Maiestas sua, quemadmo­dum iam pro parte Agriae fecit, modo regnicolae concordaue­rint, alijs etiam locis, ubicunque necessitas postulaverit, pro­uideri curabit, cum in hoc Maiestas sua capitaneos et gentes Strigonij paratas habeat, et plures etiam bono modo ordinäre poterit. Quod si uero dominj regnicolae pro se aliquid contra quempiam, in derogamen dignitatis et authoritatis Maiestatis regiae, attentarent, dictos comitatus Saaros et Scepus, ac ciui­tates liberas Lewcha, Bartpha, Eperyes et Zebyn ipsis nullo

Next

/
Thumbnails
Contents