Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.
1540. ÉS 1541-BEN. 289 et tocius Regni; ne vel reliquias huius Regni iam perclamus. Cesar eciam Thurcarum nobis commisit, ut omnes ad una mittemus, et concordiam ad nos moneamus (?), et omnes quicumque una nobiscum concordes esse voluerint, illos assecurare debeamus contra omnem deuastacionem et ormié periculum. Quod periculum ut deuitare possimus, et consilio et voluntate dominorum, omnibus Regnicolis congregacionem in oppido Debreczen ad festum sancti Luce Ewangeliste proxime venturum indiximus. Dominaciones igitur vestras rogamus, velint electos liomines ex isto Comitatu, tales, qui apti et sufficientes sint ad consultandum de conseruacione huius lacerati et desolati Regni, ad prescriptum diem in medium nostri mittere. Inueniamus iam tandem, una cum dominacionibus vestris, eum modum et viam, ut hoc afflictum Regnum conseruari possit; nam nos, sicut hactenus, ita etiam nunc, nihil aliud optamus et volumus, nisi commodum et conseruacionem communis patrie nostre. Datum Waradini feria quarta ante festum Michaelis Archangeli Anno domini 1541. Fráter Georgius Episcopus Waradiensis ac Thesaurarius. Kívül: „Egregiis ac Nobilibus dominis Universitati Nobilium Comitatus Zepesiensis etc. dominis et amicis nobis honorandis." (Eredetije Szepes megye levéltárában.) III. 1541. Deczember 20. Verner György sárosi kapitánynak, Ferdinánd királyhoz intézett, jelentése a sajó-szentpéteri és eperjesi részleges gyűlésekről. Sacratissime Rex et domine domine clementissime. Seruicia mea fidelissima et paratissima quouis loco. Quae in conuentu nobilitatis ad Sayozentpeter, pro festo diui Nicolaj, de quo prioribus meis ad Maiestatem vestram literis mentionem fecj, acta et mihj per certos ex eo conuentu nuntios his diebus exposita sunt, putaui me Maiestati vestrae significare Magyar Országgyűlési Emlékek, n.