Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.
290 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. oportere. Miseram quidem illuc certum hominem meum, qui quid ibj fieret subauscultaret; sed quae idem ibj palam tractata renuuciauit, nihil fere sedatj et quieti in se habuerunt, clamatum est enim potissimum contra uim potentiorum, a quibus se nobilitas oprimj queritur, et quesite sunt rationes, quibus violencia ista reprimj et coercerj posset. Neque defuerunt, qui censerent nobilitatem contra eos coniurare et arma capere oportere, et ad constituendum regnj huius statum idinpresens satis esse, si per reginam Joannis uiduam ab jmperatore Turcarum peteretur, ut Budám filio suo restitueret, Atque alia hoc genus; Verum et haec quidem ita se habere, et oppressiones istas nobilitatis sine dubio nunc potissimam omnis in hoc regno discordiae causam esse, dicti ex illo conuentu nuntij retulerunt. Sed nihil tarnen ibj constitutum et conclusum esse, quod ad Maiestatis vestrae offensionem pertineat, quin uota et studia omnium eo tendere, ut concordia parta et firmata Maiestati vestrae, tanquam uero et legittimo regi suo, fideliter seruiant et obediant, modo a potentiorum istorum oppressione liberentur, et quae per eosdem ui occupata tenentur, bona sua recuperent, cuius rej gratia singulares nuncios suos ad Maiestatem vestram expediendos curarint; atque ab ijs consilijs neque fratrem Georgium, neque alios dominos eius partis abhorrere, quemadmodum per nuncios suos eundem in conuentum missos sint testatj. Petiuerunt autem a me, ut quae ad constituendam bonam concordiam pertinerent promouerem, et ciuitates istas aliosque Maiestatis vestrae in his partibus fideles ad idem faciendum inducerem, ac tandem ipsis in altero conuentu, qui pro festő diuj Tliomae Apostolj ad oppidum Miskoltz indictus est, meam atque aliorum Maiestatis vestrae fidelium mentem declarandam curarem. Quia uero intellexi idem ab alijs Maiestatis vestrae fidelibus, qui priori conuentuj non interfuerunt, esse petitum, putaui super ea re cum dictis Maiestatis vestrae fidelibus ciuitatibus istis ac Sarossiensis et Scepusiensis comitatibus deliberationem habendam, quae et nucliustercius in. Eperies habita est, et in hanc exijt conclusionem, vt quia dicta nobilitatis nunciata magni boni speciem habent, duo hinc nuntij in proxime futurum istum conuentum mitterentur, qui ibi referant: dictos duos comitatus et ciuitates