Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
258 HORVÁT- KS TÓTORSZÁfil ÖYl'ÍLIÍSEK. 1537—1540. Arti culus XVI. Et quia tempore proximae expeditionis, personis etiam Ecclesiasticis parcere non poteramus, sed in eos quoque contributionem imposueramus, quam ad privatas Regni necessitates exponendam deputaveramus: nunc autem intelligimus Regiam Maiestatem, dominum nostrum gratiosum, ipsam contributionem personarum Ecclesiasticarum , aliter erogandam commisisse. Quare supplicandum est Regiae Maiestati, ut sua Maiestas dignetur contributionem illám nobis exigendam, et ad Regni necessitates exponendam concedere gratiose. Interim autem, donec a sua Maiestate exinde relationem veram obtinuerimus, universi Presbyteri ac plebani, et aliae personaeEcclesiasticae, contributionem ipsam penes se conservare debeant. A r t i c u 1 u s XVII. Primum et ante omnia, iuxta commissionem et gratiosam concessionem Regiae Maiestatis , universa et quaelibet bona haereditaria sive possessionaria, atque etiam castra, hisce disturbiorum temporibus per quoscunque violenter occupata, statin! et defacto per dominos Banos, absque omni litis motione, spoliatis restituantur ; damna vero illata, semper iure requirenda sint. Ne autem aliqui perinde animati, causas eorum sinistre interpretantes, iustis etiam detentoribus et possessoribus bonorum iniuriam facere valeant : domini Bani penes unumquemque spoliatum, ad requisitionem eius teneantur dareVicecomitem et Judicem Nobilium, qui spolitum ipsum, ad bona ab eo violenter occupata introducant, et illa a detentoribus eorum, una cum castris ac fortaliciis , seu curiis Nobilitaribus illi spoliato repetant. Ubi vero detentores bonorum huiusmodi bona restituere etiam modo recusaverint . per eundem Judicem Nobilium evocentur in presentiam dominorum Banorum. Qui ad literatoriam relationem ipsius Judicis Nobilium , absque omni ulteriori prorogatione, si se detentores ipsi ab ipsa violenti et ulteriori cletentione bonorum legitime expurgare non poterint, cum onere capitalis sententiae, in Decreto expresso, per omnia remedia, bona ipsa et castra spoliato restituant, non obstante etiam eo, si iidem detentores aliqua iura , super eisdem bonis se habere praetenderint.