Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537—1540. 259 / Articulus XVIII. Judicia incipiantur pro Dominica Reminiscere nunc futura, et universae causae, tam factum bonorum et iurium possessionariorum, quam etiam actuum potentiarium tangentes, a tempore foelicis. regiminis et Coronationis Regiae Maiestatis, domini nostri gratiosissimi exortae, donationes quoque Regiae iudicentur. Vigore autem quorumcunque iurium antiquorum, nemo in causam se ingerere valeat. Causae tamen facti pignoris omnes, etiam quantumvis veteres, iudicentur, et iusto iuris tramite discutiantur. Articulus XIX. Fiant evocationes dominorum et Nobilium possessionatorum, per testimonium Capituli et homines Banales, pro quinto decimo die. Articulus XX. Pro redemptione verő literarum Evocatoriarum atque relatoriarum, Magistro Protonotario solvantur denarii quinquaginta et Capitulo similiter denarii quinquaginta, Evocationes vero Nobilium unius sessionis, fiant per Judicem Nobilium. Articulus XXI. Traductio colonorum, quae hactenus demeritis quidem rusticorum exigentibus inhibita erat, interdum etiam inordinata quadam et damnabili consvetudine in plerisque locis fieri solebat, omnium dominorum ac Nobilium et Regnicolarum uno voto et consensu admissa et concessa est, modo et ordine infrascripto. Articulus XXII. Si quis colonum alterius ad bona sua traducere voluerit, assumpto penes se Judice Nobilium Comitatus illius, accedat dominum illius coloni, vei officialem aut villi cum eius: et Judex Nobilium, depositis prius pro terragio denariis quatuor, repetát colonum, et licentiam abeundi illi recipiat. Recepta tandem licentia, relinquat colonum in loco suae residentiae infra spácium quindecim dierum, ut interim omnia debita, quibus do17*