Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

257 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. victualium, iusta seriös et ordo per Magistrum victnalium ser­vetur, ne alter altero maioribus fatigiis gravetur. Articulus XIII. Quia autem connumeratio et dicatio ipsa morosa fore vi­deretur, victualia vero continuo neeessaria sunt. Ideo conclu­sum est, interim quoad Dicatores connumerationem ipsam per­fecerint, penes priorem dicationem huiuscemodi currus ser vari. Articulus XIV. Loca depositionis victualium erunt Weröcze, Újudvar et Welike, donec aliter superinde provisum erit. Et altera pars Regni, quae est pcnes Dravum videlicet Comitatus Warasdien­sis, et ab illo Comitatu , usque ad Weröcze, huiuscemodi vi­ctualia , ad idem oppidum Weröcze : altera vero pars Regni, videlicet Comitatus Zagrabiensis, et utraque parte Szavi, usque ad flumen Kopa , nec non bona Episcopatus Zagrabiensis, et pertinentiae castri Monoszlo, ac integer portus Szavi ad We­like : tertia denique et inferior pars Regni, Újudvar conducere locareque debeant et teneantur. Articulus XV. Insuper ne et castra finitima casu aliquo victualibus desti­tuta maneant , defectuque victualium , quod facile contingere solet , iacturam paciantur , conclusum est, ut universi domini Magnates et Nobiles Regni, atque etiam Capitula vigesimam partem frugum, tritici scilicet ac siliginis et millii, ad coniinia ipsa contribuere teneantur. Ac dum Dicatores Regni in dica­tione processerint, Dicatori Regio hominique suo, coram Ju­dice Nobilium unusquisque dominorum ac Nobilium fideliter omnes fruges, trituratas et non trituratas, ostendere et demon­strare debeat : ubi Dicator ipse vigesimam partem earundem sequestiet, et apud manus eiusdem domini vei Nobilis relin­quat. Quam tandem vigesimam partem frugum, singuli domini atque Nobiles, eo quo domini Bani iusserint, propriis labori­bus, fatigiis et sumptibus dare et facere deferri debeant , te­neantur, et sint astricti. Magyar Országgyűlési Emlékek. U.

Next

/
Thumbnails
Contents