Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

HORVÁT- ÉS TÓTCRSZÁÍÍI GYŰLÉSEK 1587—1540. 255 aut Castrum sive fortalieium aliquod obsederit, et necessitas ipsa postulaverit, mox viritim, et cum quinta parte rusticorum, vel autem necessitate ipsa magis exigente, cum pleno numero, prout iidem rustici per Dicatores numerati fuerint, armati insurgere, ac penes Capitaneum Regni, illo quo opus fuerit, et quo domini Bani iusserint, sine mora proficisci debeant et teneantur. Articulus V. Dum autem haec necessitas insurrectionis accesserit, do­minus Capitaneus Regni, accepta informatione et commissione dominorum Banorum, curet ad singulum Judicem Nobilium, fiinum specialem ad idque idoneum hominem mittere, penes quem ipse Judex Nobilium , in suo processu seu iudicatu pro­clamationes superinde facere, liuiuscemodique gentes per omnia remedia levare tenebitur. Quae tandem idem homo domini Ca­pitanei, ad lóca necessaria ducere debebit. Articulus VI. Ad vehenda vero ingeliia, quae Regia Maiestas, dominus n oster gratiosissimus, ad praesentem particularem expeditio­' nem dare dignata est, civitas Crisiensis equos sedecin^ et civi­tas Zagrabiensis sive Montisgraecensis viginti quatuor, una cum rhedis, et aliis eiusdem generis attinentiis. Ad vehendos vero pulveres, et alios ingeniorum illorum apparatus, fratres Heremitae de Lepaglava« et alii Heremitae in hoc Regno de­gentes, duos currus et equos duodecim similiter cum omnibus attinentiis, Semper paratos tenei'e et conservare, ac ingenia ipsa atque pulveres, eo, quo domini Bani iusserint, vehi et con­duci omnibus temporibus debeant et teneantur. Quae quidem civitates ac fratres Heremitae, ratione huiusmodi conductionis pixidum sive ingeniorum, a conductu victualium infra con­scriptorum, liberi sint et exempti. Articulus VIL Öupplicandum denique est sacratissimae Regiae Maíe-^ síati, domino nostro gratiosissimo, üt sua Maiestas aliquem

Next

/
Thumbnails
Contents