Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

256 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. idoneum hominem in hoc Regno conservare dignetur, qui pro singula quarta parte anni castra finitima, assümpto penes se Capitaneo Regni, perlustrare revidereque, ac defectum eorum reformare, vei illi cui opus fuerit recitare debeant. Articulus VIII. Conclusum est etiam, ut dum incursiones Turcarum acces­serint, quae Regno et vicinis provinciis Australibus nocivae esse possent, Omnes et singuli domini atque Nobiles vicini, per ictus et sonitus bombardarum, ac per flammas ignis, et alia omnia signa, quae fieri poterunt, eisdem provinciis signifi­care, sub poena in Decreto expressa, debeant et teneantur. Articulus IX. Caetera vero, quae ad fortificationem confiniorum, ad ex­cubias, ad vigilias, et ad custodiam Regni pertiuere, et non manifestanda videbantur, commendavimus dominis Banis. Articulus X. Gentes et stipendarii quorumcunque, in domibus ac cu­riis dominorum et Nobilium, ac etiam Plebanorum, nullibi con­descendere audeant, neque praesumant. Articulus XI. Supplicandum etiam est Regiae Maiestati, ut sua Maiestas dignetur mittere in hoc Regnum unum Magistrum victualium, qui huius rei seu officii peritus sit, penes quem parati sumus nostrum hominem conservare, qui curam victualium et aliarum eiusdem generis necessitatum habeant et gerant. Articulus XII. Omnes domini Nobiles et Regnicolae, de singulis viginti fumis, penes numerum dicationis computando, unum currum paratum semper, et victualibus oneratum teuere, et ad exerci­tüm ad loca depositionis, prout Magister victualium iusserit, condueere debeant. Quae quidem victualia, iuxta limitationem exinde fiendam, pretio divendenda erunt, in qua conductione

Next

/
Thumbnails
Contents