Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

251 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. spoliati sunt, jure mediante, in possessionem eorundem resti­tui faciant, et omnia preterea agant, que tum justitia, tum equitas et omiiis ratio dictitat. Ceterum de reliquis articulis petitionig ipsorum relatio­nem, deliberationemque nostram ex responso, quod ipsorum oratoribus dedimus, illos abunde posse percipere. Circa tenenclos vero exploratores, idque genus alia, nos banis curam illám imposuisse. Cum igitur, tum ex supradictis, tum sepeiiominato responso nostro effusissimam voluntatem, ingentemque paterni animi nostri erga eos propensionem. jmmensaque studia, que ad istorum regnorum salutem, defensionem ac omnium ipso­rum eliberationem, parandumque otium conferre nunquam dubitavimus, perspicue animadvertere queant; non posse nos de illis nobis aliter persuadere, quam quod vicissim sese erga nos in satisfaciendo justis petitionibus nostris ita gerent et exhibebunt, vti fidelissimos subditos, suique regis et propugna­toris observantes, studiososque apprime decet, quos vtique, pro nostra liberali gratia, regioque munere, semper tuendos cura­bimus, nec vnquam eis auxilia nostra deesse patiemur; jdquod non solum jndubitato credere, verum etiam omnia a nobis denique expectare debeant, que quique boni ac fideles subditi ab optimo et Clementissimo rege merito sperare possunt. Et in ijs omnibus ordine recensendis prefati consiliarij et com­missarij nostri expressam nostram executuri sunt voluntatem. Datum Crembsij 18. Decembris 1537. Insuper prefati oratores nostri referant, nos hactenus, non sine magna animi nostri molestia, cognovisse et per­spexisse miserabiles calamitates, erumnas, clamna, malaque, quibus üdeles subditi illi nostri non solum a Turcis, verum etiam ab ipsismet incolis et prepotentibus quibusdam omni violentie, rapinarumque genere crebro affecti fuere, quarum rerum indignitatem populique nostri vexationes etsi graviter, acerbissimeque semper, ut par fűit, tulerimus, illisque incon­venientibus omni ratione, consilioque obviare, quoad ejus fieri potuit, studuerimus;. tamen non potuisse nos tot, tantisque monitis, preceptisque nostris apud ununi atque alterum effi­cere, uti ab injuriis inferendis sese continerent, quietique po-

Next

/
Thumbnails
Contents