Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
247 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. ti tum a nobis auxiliuni, tam vnius equitis de 25 jobagiouibus, quam duorum florenorum Hungariealium de quolibet foco; maximé cum inde uon solum sibi ipsis commodare ac prodesse possint, verum etiam apud omnes homines maximam pietatis offitijque sui laudem atque glóriám certo comparaturi sint. Namque nos interea temporis, tum pro defensione confiniiun regnorum istorum, tum Turcliarum arcendis repentinis incursionibus, ac omni um fidelium regnicolarum nostrorum quiete bis mille equites levis armaturae ac mille pedites alere, sustinereque gratiose annuisse, sicuti a suis oratoribus, et ex responso nostro eisdem in scriptis novissime Grecij dato, sine dubio intelligere potuissent; quamvis consyderauerimus vel propter hybernuni tempus, vel quia exigua Turcharum copia jam in confinibus remausisse pro certo dicatur, pauciorcm etiam militum numerum pro nunc ad tutandos fines regnorum sufficere posse; jtaque illorum juditio perpendendum relinqueremus, an ad parcendum gravioribus jmpensis ac sumptibus, quos nos ad jntertenendas termille bellatores hoc tempore, quo hyems ipsaTurchas domi continere et ab jmpressionibus facile prohibere consuevit, facere oporteat, numero illi aliquid detraheretur, vti ad instantem scilicet. estatem, dum magis opus sit, dumque expeditio generalis suscipi queat, a pecunijs paratiores essemus; omnino enim ex istiusmodi parsimonia, que potius providentia appellanda sit, consecuturum fore id, quod jmminente acerbiore necessitate regnis istis a Turclia, tanto copiosius eis succurri posset; que tamen ipsa nequaquam in eam partém ab illis accipi sive intelligi velimus, quasi mens et voluntas nostra sit vllis impensis parcendi, quas ipsorum necessitas ac merita defensio requirant, sed quia ex re non minus ipsorum, quam nostra esse possit, vt si minori gentium numero per hosce menses hyemales confinia ita custocliri queant, vt a regnicolis periculum absit, in eo quidem et temporis et nostri etiam ratio habeatur, propterea quod sciant et satis superque cognitum illis sit, nos tot tantisque sumptibus hinc inde factis, continueque faciendis, jmmensum in modum gravari et exhauriri, deinde quod non ignorent, quos pecuniarum acervos accumulare necesse habeamus, vt nos ac nostros ad futuram estatem, pro obviando Turcharum