Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

HORVÁT- KS TÓTOKSZÁfíl GVf'LKSKK. 1537—1540. 243 Egy másik példány: Ferdinandus. Egregii et nobiles üdeles dileetj. Committimus vobis, ut uniuersis dominis prelatis, Baronibus et Vniuersitati Regnico­larum istius regni nostri Croatiae et Sclauoniae ad festum Epiphaniarum dominj proxime uenturum. dietam generalem ad declarandos bános nostros, et ad eligendum Magistrum prothonotarium, in Ciuitate Nostra Crisiensi celebrandam, more solito proclamare ac promulgare debeatis. Aderunt au­tem ad idem tempus oratores quoque nostri, quos Crisium missuri sumus. Secus igitur facere non presummatis. Datum. (Eredeti fogalmazatok a bécsi titkos levéltárban.) xvni. 1537. Deczember 18. Ferdinánd király utasítása a tótországi rendek körösi gyűlésére küldött biztosai részére. Ferdinandus etc. Instructio de ijs, que Magnifici fideles nobis dilecti Nico­laus Juritschitz baro in Güns, generalis capitaneus noster etc., Franciscus de Bathyan comes comitatus castri ferrei, consi­liarij et commissarij nostri apud vniversos status regnorum nostrorum Croatie et Sclavonie, in publico conventu et diéta, un a congregatos, nomine nostro, agere et tractare debent. Inprimis, post redditas literas nostras credentiales, eis gráciám nostram regiam et omne bonum exponant. Deinde reíerant, ipsos in proxima Dombrensi congrega­tione facile intellexisse paterna studia, animumque nostrum, ad eorum omnium salutem, istorumque regnorum nostrorum defensionem et conservationem majorem in modum inclina­tum, et quantopere in faciendis provisionibus necessarijs et oportunis animati simus, et quam ingentem curam suscepe­rimus ipsorum causa, quippe qui omnes cogitatus nostros eo destinassemus, vt non solum ipsorum erumnis et adversis rebus, fortunis ac rationibus consulamus, verum etiam ea om­nia, pro nostra paterna erga illos sollicitudine, clementique volnntate, agamus, que cum ad resartienda ipsorum damna et 16*

Next

/
Thumbnails
Contents