Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 250 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. jacturas facere, tum ad protectionem et liberationem eorun­dem, tanquam fidelium regnicolarum nostrorum, spectare, idoneaque ac vtilia esse possint; in qua quidem re, vt nullis nos, neque laboribus, neque jmpensis pepercisse hactenus sen­sissent, ita dehinc etiam que auxilia, queque suppetie fideles subditi a perclementi principe atque rege suo sperare possint, expectareque debeant, ea ne a nobis desiderentur, omni studio, proque virili nostra, curaturi simus; jd quod vel ex eo perspi­cere liquido potuerint, quod post inopinatum casum exercitus nostri mox Gratium 11011 paucarum provintiarum et patriarum nostrarum status convocare, eoque in propria persona nos conferre liaud dubitaverimus, in hoc scilicet, vt super neces­sarijs subsidijs, pro defensione regnorum istorum nostrorum, eorumque fidelium subditorum, tam futura, quam presente prestandis, tanto maturius et majori cum fructu traetaremus, vnde etiam merito adducti fuerimus ab illis ipsis petere, vt ad nos eodem tempore suos oratores, cum plenis mandatis, Gra­tium destinarent, quibuscum de módis atque remedijs, pro dietorum regnorum nostrorum avertendis difficultatibus et impeiidentibus necessitatibus, adhibendis, gratiose consulere, agere, transigereque possemus, sicuti hec et alia pleraque pro­posita nostra in superiori conventu, in Dombro habita, eisdem latius per eomissarios nostros explicata fuissent, que super­fluum sit, ac minimé opus rursus hic commemorare atque repetere. Ex quo autem prelibati status, ad requisitionem nostram, suos oratores ad nos expedivissent, nos sane illorum adventum, simul et nostri observantie, obedientieque plenam voluntatem, quam nobis per hoc dicti ordines ostendissent, clementi admo­dum, gratoque animo suscepisse, prout ipsorum oratoribus testati essemus, primo scilicet congressu; cum quibus etiam perquam gratiose et confidentissime tractare cepissemus, eisque cuncta, que pro communi bono, atque commodo memoratorum regnorum constitui, ordinarique summopere oportere existi­mavimus, diligenter aperuissemns ; subinde etiam, que petitio • nostra de futuro subsidio, per status illos nobis prestando, «xisteret, vna quoque explicassemus, non sine commemoratione causarum ; quamobrem id et nobis expetere visum sit, et illi

Next

/
Thumbnails
Contents