Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. vonia firmare equitibus, peditibusque terrestribus et navalibus, ac pulueribus et ingenijs etc. Maiestas sua respondit: summám curam se habuisse tuendi illius regni Croacie et Sclavonie, et nunc quoque potissimum lianc solam ob causam sua Maiestas voluit ad has partes ve­nire, ut cum ipsis dominis oratoribus presens tractaret, atque iniret aliquam rationem , qua regno et partibus illis defensio ac tranquillitas parari posset; jdque certum ac firnium ha­beant ipsi domini oratores et universi regnicole, suam Maiesta­tem omnes conatus, omne Studium cum fraterna cesarea Maie­state in id impendere, ut ipsos ac partes illas non modo libe­raret a Tirannide atque grassacionibus Thurcorum, verum eciam, ut domestica quies, tranquillitasque illis parari posset, ad quam rem Maiestas sua adeo propensa'est, ut neque regnis, provincijsque et quibusuis dominijs neque proprie persone par­cere vult. Ubi autem domini oratores proponunt ad defensionem confmiorum , que in regno Croacie et Sclavonie adhuc super­sunt, opus esse equitibus peditibusque tam terrestribus quam navalibus, ac pulveribus et ingenijs etc.; deliberavit sua Maie­stas duo millia equitum levis armature et mille pedites in locis necessarijs utriusque regni hac hyeme conservare. Quod autem ad pulveres attinet, pro dandis signis, Maie­stas sua ad hoc ipsum ordinavit iam Pethauie sufficientes pulveres. De navibus autem apparandis et conducendis nazadistis, Maiestas sua, iuxta consilium- ipsorum oratorum, mox provi­debit, et citra omnem moram expediendos eos curabit. Quod autem ad arces, castella, oppida et alias municiones attinet, quas ipsi oratores aiunt indigere pulveribus, ingenijs, peditibus, alijsque necessarijs rebus, Maiestas sua, iuxta con­silium ipsorum oratorum, deliberavit nunc primum providere per capitaneum et bános, unicuique locorum, secundum neces­sitatem loci et condicionem possidencium. Quod autem oratores suadent, ut cum adversarijs nostris concordiam aliquam iniremus etc., Maiestas sua respondet, nunquam se abnuisse bonam pacem, et sub bonis condicioni­bus neque nunc abnuere.

Next

/
Thumbnails
Contents