Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

HOkVÁT- é S TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. 237 Ubi autem oratores, certas ob causas, optant, ut in futura expedieione in propria persona interesse dignaremur, sua Maie­stas respöndit: nihil se inagis et ardencius optasse, quam ut in preterita etiam expedieione interesse potuisset, tarnen tot ac tam arduis negocijs implicita fűit sua Maiestas, ut suis votis nequaquam satisfacere potuit, sicuti aliquibus ex ipsis oratori­bus sua Maiestas partém aliquam eius impedimenti significa­vit; nihil ergo dubitent fideles subditi, quin sua Maiestas ultro ad id propensa, parataque sit, et cum eis sit interfutura in propria persona. Item, ubi domini oratores admonent suam Maiestatem, ut solicitaret fraternam eciam cesaream Maiestatem, aliosque prin­cipes cristianos atque dominium Venetorum, ut ipsi quoque studia sua impenderent ad defensionem reipublice cristiane; Maiestas sua neque hactenus pretermisit, quicquid ad hanc rem pertinere existimavit, neque autem cessat solicitare eos, ut tam pium opus diligencius capessant. De victualibus , quoniam intelligit sua Maiestas ex ipsis oratoribus et eciam aliunde, ad generalem expedicionem ex ipsis regnis Croacie et Sclavonie sufficientem provisionem fieri non posse, Maiestas sua de alijs quoque locis clementer pro­videre dignabitur; cupit tamen sua Maiestas, ut quicquid ab ipsis quoque prestari poterit, fideliter et dihgenter providere curent, presertim quod sua Maiestas precia omnium persolvi faciet. Loca autem ad convehenda victualia, iuxta consilium ipsorum oratorum, piacent sue Maiestati, videlicet Zagrabia et Yarasd. Ubi autem oratoribus videtur, ut universi prelati, barones ac nobiles et alij cuiuscumque status et condicionis homines possessionis tenentes, de singulis triginta sex colonis dent per integrum annum unum equitem levis armature, loricatum, ga­leatum, clipeatum et bene instructum , ac tam personam eius, quam equum bello aptum , utque tales mittantur ad confinia sub capitaneatu capitanei, quem sua Maiestas elegerit etc. Probat sua Maiestas consilium oratorum, quod ita propensi sunt ad defensionem patrie; tamen sua Maiestas hortatur ora­tores ipsos, ut efficiant apud regnicolas in futura diéta, ut,

Next

/
Thumbnails
Contents