Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
225 IIOKVÁT- KS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537 —1540. mocli reete et ex ordine prospiciantur, nihil certius sperandum, quam quod omnes promptissimo animo ad illám ipsam expeditionem catervatim convolaturi sunt, nemoque propemodum futurus sit, quin libens huic militiae augendae se adscribat, adeo vt ingens militum numerus, ex omni loco procul dubio huc accesurus credatur, resque ex animi sententia perfici possit. Insuper Maiestas Regia non minus considerat vrgentissimam necessitatem efflagitare de medijs et rationibus colloqui, quibus equites levis armaturae posthac conducantur, et quo stipendio conduci possint; quandoquidem Maiestas Sua evidentibus argumentis deprehendit, nimis gravem stipendij auctionem fieri, et magnam quoque penuriam bonorum equorum hactenus comparuisse, quae res ambae liaud mediocrem jucommoditatem et defectum, in rebus bene agendis contra hostes pepererunt, non minus Maiestati Suae, quam omnibus provintijs et subditis ipsius. Quocirca, vt et Maiestati Suae, et ipsius fidelibus subditis vtiliter et necessario inserviri et accomodari queat, Maiestas Sua petit a dictis nuntijs, vt vltra praemissa de competenti etiam stipendio, gentibus dando, inter sese disserant, et vnanimi voce conveniant; videlicet, quomodo milites, et quanto stipendio conducendi, qualisque delectus eorum haberi debeat, praesertim cum, juxta opinionem Maiestatis Suae, hoc genus tractandi non solum conmmnibus dominijs et patrijs, in conservatione ipsarum ad singularem vtilitatem, commodumque vergere poterit, verum etiam reliquis regnis et provintiis etsolatium et gaudium afférét, ita quod tanto ardentius et libentius pro suis viribus et facultatibus, non parcendo personis et bonis suis, huic bello adesse studebunt, suppetiasque ferre properabunt, et hinc futurum est etiam, quod Maiestas Sua et regnum Sclavoniae eo ef'ficatiorem contra Turchas resistentiam, facere poterunt, et ista rei bellicae expeditio f'acilius ad optatuni finem perduci queat; quae omnia, nisi ita fiant et procurentur, apud quoscunque in peiorem partém interpretabuntur et recipientur. Quaniobrem Maiestas Regia istiusmodi, veluti pro jnitio rerum praesentium indicare et ostendere voluit, ipsorum vtique opinionem et sententiam desuper cupiens cognoscere, qua Magyar Országgyűlési Emiékok. II. 1 5