Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. jntellecta, deinde latius et vberius de Iiis, et alijs rebus huc spectantibus, quatenus opus esse videbitur, gratiose et paterne cum eisdem agere et tractare proposuit; quicquid enim Maiestas Sua, pro salute et conservatione dicti regni sui, et arnpliatione ipsius deservientia, excogitare poterit, in ijs neque proprie personae, neque vllis sumptibus parsura est. Manifestum autem est, nunquam fuisse aut eommodius tempus, aut meliorum occasionem Thurcis resistendi, et pátriám istam ab aerumnis liberandi, quam nunc est, quam quidem occasionem Maiestas Sua haud libenter ammittere vellet, sicuti re ipsa hactenus demonstravit, et vlterius , quantum in se erit, demonstrabit, confidens ipsos quoque , tamquam fidelissimos subditos ipsius , absque dubio , omni ope, auxilioque praesto futuros , quemadmodum erga omnes et singulos ipsos praecipua gracia et munificentia regia recognitura est. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.) XI. 1537. November. A tótországi rendeli követeinek válasza, Ferdinánd király előterjesztésére. Sacratissima Regia Maiestas, domine domine nobis Clementissime. Que nobis visa sunt ad propositiones, per Vestram Sacratissimam Maiestatem nobis porrectas, respondimus, prout inferius patet. Supplicamus Vestre Sacratissime Maiestati, dignetur boni consulere, tanquam princeps et dominus noster Clementissimus. Quantum ad primam propositionem, sentencia et consilium nostrum est, vt Maiestas Vestra confinia, que adhuc supersunt, tam in regno Croacie, quam Sclavonie, firmet, tam equitibus, quam peditibus terrestribus et navalibus, ac pulveribus et ingenijs; nam in dandis signis per ictus bombardarum magna vis pulveris consumitur, et sine auxilio Maiestatis Vestre fieri non potest, quoniam sunt castra illa deserta, et