Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. nostro Sclavonie, mox ad Hungáriám evertendam vires suos convertisset, et quamvis forte Waywodam in ea parte, quam tenet, tantisper dimisisset, donec rem, scelusque suum in alijs perfecisset, tamen quicquid fuisset reliqui, vei vno die, sibi subdere, nulloque quasi negotio occupare potuisset. Cum igitur eiusmodi ita esse revera sensissemus, non recusasse nos ad quoscunque honestos tractatus pacis, cum Waywoda ineundos, pro communi regni nostri Hungarie bene­fitio et salute, demittere, nec quidquam in nobis defuisse, quo necessaria resistentia tam pernitiosis Turci conatibus, adiun­ctis provintiarum nostrarum suppetijs, obviam iri possit; sed Waywodam ipsum nunquam hactenus adduci potuisse, vt aequis et tolerabilibus conditionibus pacis, in quibus plurimum etiam de jure nostro remittere statueramus, locum dedisset; quippe qui ne hoc quidem concedere voluerit, vt succedente concordia, vna nobiscum contra communem christianitatis ho­stem et offensivum et defensivum bellum susciperet, seque adversus eundem Turcham pariter atque nos apertum hostem declararet, jd quod si aliquibus jncredibile forte videretur, literarum, sigillo corroboratarmn, testimonijs comprobare possimus, nos autem, vt christianus princeps, et singularis amatőr Hungarie, vtpote suus verus, naturalis, legitimusque rex essemus, nequaquam voluisse permittere, vt regnum no­strum Hungarie et Sclavonie in manus infidelium perveniret, neque adeo nos hostis illius potentia deterritos esse, quin cum pacem, semel nobiscum initam, improbe violari videremus, nos ad arma capienda, defensionemque parandam instrueremus; proinde pro avertendis periculis, dicto regno nostro Sclavonie a Turcis innninentibus, ea jamdudum auxilia ex omnibus do­minijs, patrijsque nostris hereditarijs comparasse, eumque exercitum, omni apparatu jnstructissimum, conflasse, qui, plu­rimarum nationum juditio, laudatus et approbatus fuerit, ita sane, vt non tantum ad sustinendas vires Turcharum idoneus, verum etiam ad profligandos illos aptissimus, maximeque suf'­ficiens existimaretur; nam, nisi vna omnium voce opinioneque confirmatum fuisset, illas copias ad debellandos Turchas, quan­tovis numero superiores, satis superque prevalere posse, nedűm ad defensionem regni istius nostri sufficere, nos certe non com­14*

Next

/
Thumbnails
Contents