Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. tenenda nobiscum pace, satisf'aceret, et licet ad requisitiones istiusmodi nostras multa nobis bona verba, et in scriptis dare, et per nuntios, tam suos, quam nostros, significare non dubitaverit, tarnen in factis suis semper contrarium ab ijs, que receperat, nobis deprehendere licuerit, adeo, vt facile animadvertere, et certissima conjectura assequi potuerimus, Turcham totam regni nostri Hungarie coronam sibi pro suo proprio regno vendicare, et waywodam non aliter, quam pro Sclavo et servili mancipio suo ducere et reputare, et quod plus est, declarare et ostendere non veritus sit vniversam coronam Hungarie, armis et framea a se devictam, potestati sue cessisse, illamque, vnacum omnibus partibus sibi adherentibus, suam fecisse , illiusque populos sibi subjeetos esse debere ; quod si ad hec indignissima consentire voluissemus, facile nos cum ceteris dominijs et patrijs nostris durabilem, perpetuamque pacem apud Turcham habuissemus, nostrique subditi securi et in quiete indubie permanere potuissent; sed quia, statim ab initio, dictam pacem ita cum Turcha acceptaveramus et concluseramus, vt in ea vniversa dominia et regna nostra, ne vno quidem excepto, essent comprehensa, noluisse, neque debuisse nos regnum nostrum Hungarie, aut vllam eius partém, deserere, et in dictam Thirannj istius servitutem vltro tradere, quin potius omni paterna ope, auxilioque protegere, prout decuit, curasse; sed verum esse, qnod turcha, 11011 obstantibus requisitionibus nostris, super servanda pace instanter apud se factis, 11011 modo arcem nostram Clissiensem, preter omnem causam, obsideri, et prope iliam cluo castra, ad occupandam eam, prout deinde occupata f'uit, extrui et aedificari curarit; verum etiam in regnum nostrum Sclavonie jmpressionem, jmpetumque per milites et Sanciachos suos fecerit, offendendo et damniíicando scilicet in eo jnnumeros subditos et fideles nostros, eosque partim crudeliter occidendo, partim in miseram captivitatem abripiendo, multaque loca, arces, fortalitia expugnando et occupando, ita, vt evidenter cerni potuerit, illum pacem nobiscum sancitam, declita opera fregisse, quod factum suum non solum nos, verum etiam Waywodam concerneret, quandoquidem, si illius jmpietati diutius conniuere voluissemus, redacto in potestatem suam regno