Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. non solurn a perpessis malis et calamitatibus, in quibns jamdiu versati sunt, respirarent et liberarentur, verum etiam bonorum suorum jactura reíici, amisseque opes et facultates, cum omni melioris fortune jncremento, recuperari possent; neque cessasse interim etiam omnes vias querere, quibus regnis et patrijs nostris solidam quietem, pacificationemque pararemus, jntestinaque bella, civilesque contentiones, mutua dissidia extinguerentur; atqui tot, tantaque studia et vigilias nostras, pro ea re nanciseenda, impensas, non tantum fructus hactenus attulisse, quantum merito aíferre debuissent, nosque certo allaturas speraveramus, per quos autem steterit, quique in causa fuerint, quominus quidquam profecerimus, quodque omnis labor noster irritus et inanis abierit, nulli non apertissimum, manifestissimumque «,tque acleo palam esse, vt quivis sciat in nos ne minimam quidem culpam ejus rei derivari posse; clarum autem et liquidum esse, quod turcha etiam atque etiam procurare solitus, vt christianorum principum regna, populique in factiones, partesque dissecentur, mutuisque odijs concurrant, quo vaum post alium, pro more suo, tanto facilius opprimere, devorareque possit, quanto ardentiori animo ad delendum nomen christianum, extirpandumque dei populum ac quasque provintias, que veram religionem profitentur, extirpandas et devastandas inhiat, nobilissimum regnum nostrum Hungarie, per jntestinas digladiationes, opera et jnstinctu suo excitatos, sensim exinanire, debilitare, comminuereque studuerit, tantum ob hoc, ut deinde totum illud populis exhaustum, in potestatem suam redigere, et penitus deglutire posset; jd quod non obscure demonstraverint bine illius expeditiones, quas tanto apparatu, numerisissimoque exercitu, per dictum regnum nostrum Hungarie in Austriam fecerat; quomodo enim fidem suam non solum nobis, sed Joanni etiam, aduersario nostro obstrictam, promissaque et pollicitationes quibusclam subditorum nostrorum factas, servandas curavit, ex illius operibus, satis superque, ab omnibus, non sine maximo dolore, perspectum fuisse ; nos tamen nihil pretermisisse eorum, que ad conservandam secum pacem pertinere putaveramus, quippe qui multoties, per literas, demde vero per peculiares et viuos nuntios, illum ipsum requisiverimus, adhortatique fuerimus, vti jurijurando suo in Magyar Országgyűlési Emlékek, n. ^