Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. rum, gentes ipsas conducat, et eis presit, curamque eorum in se assummat; ita tarnen, ut si regia Maiestas sua Magnifieum dominum ad aliqua alia servicia ponere voluerit, libere sua dominatio illó se conferat; et quod, assumpto prescriptorum dominorum consilio, liabita etiam mutua intelligentia cum domin o capitaneo regie Maiestatis, ubique, dum opus fuerit, in defensionem regni penes enndem capitaneum, cum prescriptis gentibus et alijs quoque, quas si leuaverimus, assistat. Conclusum etiam est, ut omnes domini ac nobiles de singulis decem sessionibus, iuxta numerum presentis dicationis, unum peditem pixidarium semper paratum, similiter nobiles unius sessionis, de singulis decem sessionibus conservare debeant, ut cum primum de consilio ac voluntate prescriptorum electorum dominorum commissum et pro el am a tum fuerit, statim huiusmodi pedites, ad diem et locum per eosdem prefixum et deputatum, statuere et bene solutos mittere debeant et teneantur, quibus similiter idem dominus Ludovicus Pewkry preesse debebit, eosque diriget; habita tarnen semper mutua intelligentia cum domino capitaneo, et assumpto consilio dominorum ; preterea, ut omnes domini nobiles et regnicole ita parati se teneant, ut, si necessitas postulaverit, statim viritim insurgere, et contra hostem proficisci valeant. Eogamus insuper et suplicamus, ut dominus Catzyanner capitaneus regie Maiestatis residuam partém gencium per regiam Maiestatem ad nostri defensionem oblatorum, que nondum advenerunt, pedites scilicet et armigeros, sine mora, adducere et confinia, locaque ad id necessaria, ponere velit. Item, quod presens subsidium unius floreni. ad conservationem gencium inpositum, infra octavum diem presentis congregationis , ad manus domini Emeriti Bradacz, thesaurarii regni, administretur, peracto ipso octavo die idem dominus thessaurarius homines suos, cum judicibus nobilium, more alias consueto, ad depredacionem bonorum, subsidium ipsum persolui negligentium, mittere clebeat; ubi vero idem dominus thesaurarius, ad huiusmodi exequutionem, administracionemque prescripti subsidij, contra quoscumque, 11011 sufficeret, ex tunc dominus Ludouicus Pewkry, cum consilio dominorum, eidem thesaurario auxilia prestare teneatur.