Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. Moneta autem germanica et Himgarica ubique in suo valore ac genere recipiatur et currat. Victualia vero, cuiusvis generis existant, iuxta limitacionem et regestum exiiide factum, per gentes prescriptas soluentur, et gentes ipse ubicumque pecunijs utantur; si quis autem illa violenter receperit, puniatur iuxta demerita. Ad limitacionem et estimationem victualium det dominus capitaneus duas personas , quibus adiungendi sunt nostri ad id electi honiines ac judices nobilium, qui tandem, considerata et gentium copia, et victualium quantitate, faciant de eis limitationem et estimationem, penes quam et in castris et corpore regni venari (sie) possint. v Ad exequucionem denique prescriptorum iudiciorum , eligatur per predictos dominos ex universitate nobilium, qui nomine vicecomitis omnia, que judicio conperta fuerint, cum iudice nobilium exequi debeat, et administrare ; ubi vero ille ad premissa non sufficeret, dominus Ludovicus sibi, dum opus fuerit, auxilia prestare debeat. Finaliter, quia ad huius regni defensionem et manutencionem plura pertinere videntur, que secreta et non publica esse debent, jdeo omnia cetera, que pro commodo et utilitate regni necessaria fore videbuntur, commissa sunt consilio et directioni prescriptorum dominorum etc. Si quis autem premissa observare recusaret, ex tunc contra eum et gentes omnes leuentur, et omnes nos capitatim insurgentes eundem, iuxta demerita, tanquam violatorem conclusi onis liostre, puniemus. (Egykorú másolat a bécsi titkos levéltárban.) II. 1537. Apríl 15. A tótországi rendeli körösi gyűlésének, Ferdinánd királyhoz intézettfelirata. Saeratissima regia Maiestas et domine domine noster graciosissime. Serviciorum nostrorum et perpetue fidelitatis humilMagyar Országgyűlési Emlékek. II. ' °