Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. Cum autem regia Maiestas, dominus noster clementissi­mns, certis ex causis Bannum nobis dare non potuit, et re­gnum hoc judice suo ordinario careat, Electi sunt ad dirigenda negocia regni Reverendissimus dominus episcopus Zagrabien­sis ac Magnifici domini Ludovicus Pewkry, Franciscus Bat­thyany et Petrus Kegle vych, ut interim, donec regia Maiestas Bannum nobis dederit, habita mutua intelligentia, cum domino capitaneo regie Maiestatis omnibus regni necessitatibus, ad defensionem pertinentibus, provideat et consulat. Judicia eciam omnia, ratione quorumcumque negociorum, secus actuum potentiarum, a predicto die dominica Oculi ut­cumque, usque predictum festum nativitatis domini emergen­tia, prescripti quattuor domini, vei absentibus alijs, solus dmn­taxat dominus reverendissimus, assumptis penes se egregijs Emerico Bradacz, Michaele Rawony directore causarum regie Maiestatis, Balthasare Hobetycz et Stephano Prasolczy ac judi­cibus nobilium, et ceteris sedis indiciariae assessoribus, ubi­cumque idem dominus Reverendissimus, deo duce, constitutus fuerit, sine intermissione, celebrare administrareque valeant, at­que possint, absencia unius vei plurium assessorum, iudicio ipsi obstante minimé ; et quod onera et gravamina talium judi­ciorum, in quibnscumque causis, ultra centum florenos et So­lutionen! damnorum se extendere non possint, demptis casi­bus facti homicidij ; amoniciones autem et evocaciones fiant pro XV. die per judices nobilium. Modus vero judicandi in castris manebit in suo jure ex­ercituali atque bellico, et in manibus ac potestate domini capi­tanei et domini Ludovici Pewkry. Viso insuper, et considerato periculo huic regno imminenti, cupientes etiam vocibus regie Maiestatis obsequj, amore denique patrie, et pro salute ac defensione nostra, vires et facultates nos­tras exponere volentes, statutum est, ut statim et de facto octi­genti equites et ducenti pedites pixidarii conducantur, conser­ventur, et ad regni defensionem teneantur, quibus, licet iuxta regni consvetudinem, e medio universitatis nobilium capitaneus elegi debeat, tamen, quia gentes tam repente, prout necessitas exigebat, inveniri non poterant, requisivimus dominum Ludovi­cum Pewkry, ut sua dominatio, auxilio etiam ceterorum domino-

Next

/
Thumbnails
Contents