Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ES TÖRVÉNYEK. I. 1537. Apríl 15. A tótorssági rendeli körösi gyűlésének tör vény csikkéi. Articulj dominorum ac regnicolarum regni Sclavonie, jn eongregatione eorum generálj, pro dominica Misericordia do­mini celebrata, factj, anno 1537. Gratias agimus sacratissime regie Maiestati, domino no­stro graciosissimo,eiusque benevolenciam et graciosam liberali­tatem in nos hostensam fideli obsequio reservire studebimus, quod Maiestas sua defensioni nostre providere, dominumque Oatzyanner capitaneum sue Maiestatis generalem, cum genti­bus ad confinia huius miserimi regni mittere dignata est, quem benivolo atque diligenti animo excepimus, cum conditionibus infrascriptis, quibus dominus quoque capitaneus consensit. Item, quia dissensiones, inter plerosque ex nobis per hec tempóra orte, componj, sedarique minimé poterant, erailt autem maximo obstaculo omnibus expeditionibus acl nostram defen­sionem fiendis; jdeo conclusum est, ut universi domini nobiles ac regnicole huius regni Sclavonie usque festum nativitatis do­mini, nunc venturnm, sint inter sese pacifici, lesiones etiam et damnificationes, quas quisque infra dominicam Oculi proxime preteritam, diem videlicet nostre congregationis, de mandato regie Maiestatis indicte, utcumque a quocunque susceperit ac passus est, interim pacato animo ferant, et amore sincero sese amplecti et prosequi debeant; nec alter alterum ante pre­scriptum diem dominice Oculi patratis, aut verbo aut factis offendere ledereque et deturbare ansus sit.

Next

/
Thumbnails
Contents