Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS.1537. Januárban.

12 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Articulus X. Quae quidem gentes, per praefatos dominos contributio­nis oblatae dispensatores, primo quoque tempore reeenseantur et conscribantur, postea pecunia exaeta, armigeros, per qua­tnor florenos Rhenenses, Huszarones vero per tres florenos Ungaricos ad mensem, ex eo die, quo recensebuntur, continue •solvant. Articulus XI. Ad adniinistrandam autem pecuniam Regii subsidi, unius floreni videlicet, Maiestas sua unum ex Camerariis eligere dig­netur, qui tempore, quo contributio ipsa ad gentium conserva­tionem oblata, ad manus dominorum dispensatorum admi­nistrari commissa est, eisdem domiuis dispensatoribus assistat, et id quod Maiestati eius oblatum est, testibus dominis dis­pensatoribus, ad solutionem tantum gentium suae Maiestatis expón at. Articulus XII. Altera vero contributionis pars dimiilia, iuxta priorem connumerationem, exolvatur ad festum Divi Jacobi Apostoli proxime futurum. Articulus XIII. Praeterea Ordines omnes ac status Regni possessiones habentes, Nobiles item unius sessionis, ac praediales Ecclesia­rum, ad generalem illám expeditionem, quam Regia Maiestas, propria in persona pro Regni huius liberatione susceptura est, ex viginti domibus colonorum, equitem levis armaturae, lorica et galea, caeterisque apparatibus bellicis bene instructum, iuxta numerum domorum dicandarum, pariter et ipsoruni etiam unius sessionis Nobilium, ac praedialium Ecclesiarum, quos (salva Nobilitatis praerogativa) in hunc duntaxat finem per praefatos Dicatores, in omnibus Comitatibus fideliter nu­merari decrevimus, ex propriis eormn facultatibus, sub poena confiscationis bonorum omnium, tenere debeant. Articulus XIV. Insuper domini omnes utriusque ordinis, simul et Nobi­les , pro magnitudine calamitatis publicae, pro sua quisqtie

Next

/
Thumbnails
Contents