Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS.1537. Januárban.
I 1537, JANUÁRBAN. 13 conditione, apparatu bellico bene instructus, sub eadem poena, in horas parati esse debeant, quos Comites Comitatuum parochiales, in f'esto Beati Georgii Martyris recenseant et conscribant, conscriptoruinque numeruni domino Loeumtenenti et Consiliariis Maiestatis Regiae insinuent. Articulus XV. Doinini item Praelati et aliae personae Ecclesiastieae decinias liabentes, pro dignitate Ecclesiastica, conscientiose, Laici vero, qui quocunque modo ex temporis iniuria decimas Ecclesiaruin, tenerent, sub íide Deo debita, dimidium decimae partis decimarum ipsarum, ad proximum festum Beati Georgii Martyris, alteram vero eius partém dimidiam , ad festum Assumptionis Beátissimae Virginis Mariae, proxime venturum, ad manus praefatorum dominorum dispensatorum, administrare teneantur, poena sub praemissa. Articulus XVI. Ad quam quidem contiibutionem decimae decimarum, dominus Reverendissimus Strigoniensis non sit astrictus, sed ratione huiusmodi decimae partis decimarum, inter praescriptas gentes ad ipsam particularem Regni def'ensionem designatas, ad generalem usque expeditionem, propriis impensis quinquaginta equites levis armaturae continue teneat, quibus in ipsa generali expeditione adiuugat totidem armigeros, et ducentos Huszarones, quos etiam ratione huiusmodi decimae partis decimarum , et aliorum proventuum suorum, durante ipsa expeditione generali, conservet. Articulus XVII. Plebani quoque, ac capellarum et altarium rectores, per ternos florenos, hoc ordine contribuant: ut ipsi per Vicearchidiaconos, coram Dicatore, ad id in testimonium adhibito, tempore connumerationis generalis eontributionis conscribantur. Deinde liabita superinde eorundem Vicearchidiaconorum conscientiosa limitatione, quisque iuxta suam facultatem solvat.